Latin · ~11 min
80.1.6 to 80.1.7
Augustine, Sermones 80.1.6-7
Not analysed yet
ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de deo praesumamus: uiuamus quomodo iubet, et ubi titubamus in ipsa uita, ipsum inuocemus, quomodo illum inuocauerunt discipuli dicentes, "domine, auge nobis fidem." et Petrus praesumpsit, et titubauit: nec tamen contemptus mersus est, sed subleuatus et erectus est. etenim quod praesumpsit, unde erat? non de suo erat: de domini erat. quomodo? "domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquam." ambulabat enim dominus super aquas. "si tu es, iube me uenire ad te super aquam." scio enim quia si tu es, iubes et fit. et ille ait, "ueni." descendit in illius iussione, et trepidauit in sua infirmitate. tamen quando trepidauit, ad illum exclamauit, "domine," inquit, "libera me." tunc dominus tenuit illi manum, et dixit: "modicae fidei, quare dubitasti?" ipse inuitauit, ipse nutantem et titubantem liberauit: ut impleretur quod dictum est in psalmo, "si dicebam, motus est pes meus; misericordia tua, domine, adiuuabat me." duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera uitae huius ubi peregrinamur. ponamus nos ergo in stabulo uitae huius, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. aeterna uero beneficia sunt, primum ipsa uita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et animae, societas angelorum, ciuitas coelestis, dignitas indeficiens, pater et patria, ille sine morte, illa sine hoste. haec beneficia toto ardore desideremus, omni perseuerantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. desiderium semper orat, etsi lingua taceat. si semper desideras, semper oras. quando dormitat oratio? quando friguerit desiderium. ergo illa beneficia sempiterna tota auiditate postulemus, illa bona tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. temporalia uero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. multis profuit paupertas, et nocuerunt diuitiae: multis profuit priuata uita, et nocuit altus honor. et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit; male autem utentibus non ablata plus nocuit. ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si accipimus, ille dat qui nouit quid nobis expediat. petisti, non est tibi datum quod petebas? crede patri, qui si tibi expediret, daret tibi. ecce de te ipso fac tibi coniecturam. qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud dominum nesciens res diuinas. ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. ploret, affligat se, collidat se, ut leues eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et occidet illum. cui negas partem, totum illi seruas. sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.