Latin · ~13 min
81.1.5 to 81.1.6
Augustine, SERMONES 81.1.5-6
Not analysed yet
quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abiecturus, et eo fortasse correcturus? quomodo facturus es, responde. de lege uoluit suadere mendacium. ille enim ait, dic. et forte non ausus est dicere, dic mendacium: sed sic, dic quod uult. tu dicis, sed mendacium est. et ille, ut excuset, "omnis homo mendax." et tu contra, frater, "os quod mentitur, occidit animam." attende, non est leue quod audisti, "os quod mentitur, occidit animam." quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in me, et non uis me esse in malo; cum uelis me esse malum? quid mihi facit potens iste? quid premit? carnem. corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero? ille occidit carnem meam: ego occido animam meam. iratus potens occidit corpus: "os quod mentitur, occidit animam." corpus occidit; moriturum erat, etsi non occideretur: animam uero quam non occidit iniquitas, in aeternum excipit ueritas. serua ergo quod seruare potes: pereat quod quandoque periturum est. respondisti; et tamen "omnis homo mendax" non soluisti. responde illi et ad hoc, ne uideatur sibi aliquid dixisse ad suadendum mendacium, testimonium de lege proferens, urgens te de lege contra legem. in lege enim scriptum est, "falsum testimonium ne dicas:" et in lege scriptum est, "omnis homo mendax." respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem uerbis quibus potui, terminaui. mitis est, cui in omnibus quae bene facit, non placet nisi deus; in omnibus quae male patitur, non displicet deus. hoc ergo ei responde, qui dicit, mentire, quia scriptum est, "omnis homo mendax:" non mentior, quia scriptum est, "os quod mentitur, occidit animam." non mentior, quia scriptum est, "perdes omnes qui loquuntur mendacium." non mentior, quia scriptum est, "falsum testimonium non dices." urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in ueritate: audio dominum meum, "nolite timere eos qui corpus occidunt." quomodo ergo omnis homo mendax? an forte non es homo? responde cito, et uerum, et homo non sim, ne mendax sim. uidete enim: "deus de coelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intelligens et requirens deum. omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum." quare? quia filii hominum esse uoluerunt. ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios dei fieri. quid ergo mirum? homines eratis, si eratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax. accedit uobis gratia dei, dedit uobis potestatem filios dei fieri. audite uocem patris mei dicentis, "ego dixi, dii estis, et filii altissimi omnes." quoniam homines filii hominum, si non filii altissimi, mendaces; quia omnis homo mendax. si filii dei, si gratia saluatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et spiritu renati, si ad haereditatem coelorum praedestinati, utique filii dei. ergo iam dii. quid ad te uult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo deus, creator omnis creaturae deus. Adam homo, Christus homo mediator dei, filius unicus patris, deus homo. ecce tu longe a deo homo, et deus sursum longe ab homine: in medio se posuit deus homo. agnosce Christum, et per hominem ascende ad deum.