Latin · ~14 min
81.1.7 to 81.1.8
Augustine, Sermones 81.1.7-8
Not analysed yet
iam ergo correcti, et si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem. diligamus legem dei, ut euadamus quod dictum est. uae mundo ab scandalis. loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. uastatur mundus, calcatur torcular. eia, Christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui ciuitatem in coelo quaeritis, qui angelis sanctis sociari desideratis, intelligite uos sic uenisse ut discedatis. transitis per mundum, conantes ad eum qui creauit mundum. non uos perturbent amatores mundi, qui uolunt in mundo remanere, et uelint nolint, coguntur migrare: non uos decipiant, non seducant. pressurae istae non sunt scandala. iusti estote, et exercitationes erunt. tribulatio uenit: quod uolueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. qualem te inuenerit, talis erit. tribulatio ignis est: aurum te inuenit? sordes tollit: paleam te inuenit? in cinerem uertit. ergo pressurae quae abundant, non sunt scandala. sed quae sunt scandala? locutiones illae, uerba illa, quibus nobis dicitur: ecce quid faciunt tempora Christiana, ecce quae sunt scandala. ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius tuus: ergo manus tua. dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena subleuat: ergo pes tuus. "abiice, amputa, proiice abs te," noli consentire. responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. responde, et tu: dic homini dicenti tibi, ecce temporibus Christianis tantae pressurae sunt, uastatur mundus: responde tu, hoc mihi antequam eueniret, praedixit Christus. quare enim turbaris? pressuris mundi turbatur cor tuum, quomodo nauis illa, ubi dormiebat Christus. ecce quae causa est, homo cordate, ut turbatur cor tuum: ecce quae causa est. nauis ista, in qua Christus dormit, cor est ubi fides dormit. quid enim tibi noui dicitur, Christiane? quid enim tibi noui dicitur? temporibus Christianis uastatur mundus, deficit mundus. non tibi dixit dominus tuus, uastabitur mundus? non tibi dixit dominus tuus, deficiet mundus? quare credebas quando promittebatur, et turbaris quando completur? ergo tempestas saeuit in cor tuum: caue naufragium, excita Christum. "habitare," inquit apostolus, "Christum per fidem in cordibus uestris." per fidem habitat in te Christus. fides praesens, praesens est Christus: fides uigilans, uigilans est Christus: fides oblita, dormiens est Christus. excitare, commouere, dic: "domine, perimus." ecce quae nobis dicunt pagani: quae nobis dicunt, quod est grauius, mali Christiani. exsurge, domine, perimus. euigilet fides tua, incipit tibi loqui Christus. quid perturbaris? haec omnia praedixi tibi. ideo praedixi, ut cum uenissent mala, sperares bona, ut non deficeres in malis. miraris quia deficit mundus? mirare quia senuit mundus. homo est, nascitur, crescit, senescit. querelae multae in senecta: tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. ergo senuit homo; querelis plenus est: senuit mundus; pressuris plenus est. parum tibi praestitit deus, quia in senectute mundi misit tibi Christum, ut tunc te reficiat, quando cuncta deficiunt? nescis hoc significasse in semine Abrahae? nam semen Abrahae ait apostolus, "quod est Christus. non dicit, et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, et semini tuo, quod est Christus." ideo seni Abrahae natus est filius, quia erat utique Christus in ipsius mundi senectute uenturus. uenit cum omnia ueterascerent, et nouum te fecit. res facta, res condita, res peritura iam uergebat in occasum. necesse erat ut abundaret laboribus: uenit ille et consolari te inter labores, et promittere tibi in sempiternum quietem. noli adhaerere uelle seni mundo, et nolle iuuenescere in Christo, qui tibi dicit: perit mundus, senescit mundus, deficit mundus, laborat anhelitu senectutis. noli timere, renouabitur iuuentus tua sicut aquilae.