Latin · ~11 min
Book 81
Augustine, SERMONES 81.1.9
Not analysed yet
ecce, inquit, Christianis temporibus Roma perit. forte Roma non perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est, non deleta. forte Roma non perit, si Romani non pereant. non enim peribunt, si deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim quid est, nisi Romani? non enim de lapidibus et lignis agitur, de excelsis insulis et amplissimis moenibus. hoc sic erat factum, ut esset aliquando ruiturum. homo cum aedificaret, posuit lapidem super lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. homo illud fecit, homo illud destruxit. iniuria fit Romae, quia dicitur, cadit? non Romae, sed forte artifici eius. conditori eius facimus iniuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit Romulus? mundus arsurus est, quem condidit deus. sed nec quod fecit homo, ruit, nisi quando uoluerit deus; nec quod fecit deus, ruit, nisi quando uoluerit deus. si enim hominis opus non cadit, sine uoluntate dei, opus dei quando potest cadere per uoluntatem hominis? tamen et mundum fecit tibi deus casurum; et ideo te condidit moriturum. ipse homo ornamentum ciuitatis, ipse homo inhabitator, rector, gubernator ciuitatis, sic uenit ut eat, sic est natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. coelum et terra transibunt: quid ergo mirum, si aliquando finis est ciuitati? et forte non modo finis est ciuitati: tamen aliquando finis erit ciuitati. sed quare inter sacrificia Christianorum perit Roma? quare inter sacrificia paganorum arsit mater eius Troia? dii, in quibus spem suam Romani posuerunt, omnino Romani dii, in quibus spem pagani Romani posuerunt, ad Romam condendam de Troia incensa migrauerunt. dii Romani ipsi fuerunt primo dii Troiani. arsit Troia, tulit Aeneas deos fugitiuos: imo tulit deos fugiens stolidos. portari enim a fugiente potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. et cum ipsis diis ueniens in Italiam, cum diis falsis condidit Romam. longum est caetera persequi: breuiter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem. auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur: "urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis uagabantur." habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio, posuerunt ibi colendos deos, qui colebantur in Troia. inducitur a poeta ipsorum Iuno irascens aeneae et Troianis fugientibus, et dicit, "gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor, Ilium in Italiam portans uictosque Penates:" id est, deos uictos portans secum in Italiam. iam quando dii in Italiam uicti portabantur, numen erat, an omen? diligite ergo legem dei, et non sit uobis scandalum. rogamus uos, obsecramus uos, exhortamur uos, estote mites, compatimini patientibus, suscipite infirmos: et in ista occasione multorum peregrinorum, egentium, laborantium, abundet hospitalitas uestra, abundent bona opera uestra. quod iubet Christus, faciant Christiani, et tantum suo malo blasphemant pagani.