Latin · ~7 min
82.1.1 to 82.1.2
Augustine, SERMONES 82.1.1-2
Not analysed yet
admonet nos dominus noster non negligere inuicem nostra peccata, non quaerendo quid reprehendas, sed uidendo quid corrigas. eius quippe dixit acutum oculum ad eiiciendam festucam de oculo fratris sui, qui trabem in oculo suo non habet. quid autem hoc sit, breuiter insinuo charitati uestrae. festuca in oculo, ira est: trabes in oculo, odium est. quando ergo qui odit reprehendit irascentem, festucam uult de oculo fratris sui tollere: sed trabe impeditur, quam ipse portat in oculo suo. festuca initium trabis est. nam trabes quando nascitur, prius festuca est. rigando festucam, perducis ad trabem: alendo iram malis suspicionibus, perducis ad odium. multum autem interest inter peccatum irascentis, et crudelitatem odio habentis. nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis inuenitur? in ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem uitulum taedio quodam auertit irascens: sed uisceribus amplectitur matris. quasi taedium facit, cum impingit: quaeritur tamen, si deest. nec damus aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando: nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. usque adeo non omnis qui irascitur, odit; ut aliquando magis odisse conuincatur, si non irascitur. fac enim puerum uelle in aqua fluminis ludere, cuius impetu pereat: tu si uides, et patienter permittis, odisti; tua patientia, illius mors est. quanto melius est si irasceris et corrigis, quam non irascendo interire permittis? odium ergo ante omnia uitandum est, trabes de oculo eiicienda est. multum quippe aliud est, quando quisque irascens in aliquo uerbi modum excedit, quod postea deleat poenitendo; et aliud est, seruare insidias inclusas in corde. multum postremo interest inter haec uerba scripturae, "turbatus est prae ira oculus meus." de illo autem quid dictum est? "qui odit fratrem suum, homicida est." multum interest inter turbatum oculum, et exstinctum. festuca turbat, trabes exstinguit.