Latin · ~11 min
82.1.3 to 82.1.4
Augustine, Sermones 82.1.3-4
Not analysed yet
hoc ergo primum nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque implere possimus, ante omnia non odisse. tunc enim quando trabes non est in oculo tuo, uides recte quidquid fuerit in oculo fratris tui; et uim pateris, donec eiicias de oculo fratris tui, quod uides nocere oculo fratris tui. lumen quod in te est, non te permittit negligere lumen fratris tui. nam si odisti, et uis corripere, quomodo emendas lumen, qui perdidisti lumen? dixit enim et hoc aperte eadem scriptura, ubi scriptum est, "qui odit fratrem suum, homicida est. qui odit," inquit, "fratrem suum, in tenebris est usque adhuc." odium, tenebrae sunt. non potest autem fieri ut qui odit alterum, non sibi prius noceat. illum enim laedere conatur extrinsecus, se uastat intrinsecus. quantum autem animus noster corpore maior est, tantum ei prospicere debemus, ne ipse laedatur. laedit autem animum suum, qui odit alterum. et quid facturus est ei quem odit? quid facturus? tollit pecuniam, numquid fidem? laedit famam, numquid conscientiam? quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi attende quid noceat. intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit alterum. sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum saeuit, eo periculosius uiuens, quo non sentit quid secum mali agit; quia et saeuiendo sensum perdidit. saeuisti in inimicum tuum: te saeuiente ille nudatus est, tu iniquus es. multum interest inter nudum et iniquum. ille perdidit pecuniam, tu innocentiam. quaere quis grauius damnum perpessus est. ille perdidit rem perituram, tu factus es periturus. ideo debemus amando corripere; non nocendi auiditate, sed studio corrigendi. tales si fuerimus, optime facimus quod hodie admoniti sumus: "si peccauerit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum." quare illum corripis? quia te doles, quod peccauerit in te? absit. si amore tui id facis, nihil facis. si amore illius facis, optime facis. denique in ipsis uerbis attende, cuius amore id facere debeas, utrum tui, an illius. "si te audierit," inquit, "lucratus es fratrem tuum." ergo propter illum fac, ut lucreris illum. si faciendo lucraris, nisi fecisses perierat. quid est ergo quod plerique homines ista peccata contemnunt, et dicunt, quid magnum feci? in hominem peccaui. noli contemnere. in hominem peccasti: uis nosse quia in hominem peccando peristi? si te ille in quem peccasti, corripuerit inter te et ipsum solum, et audieris illum, lucratus est te. quid est, lucratus est te; nisi quia perieras, si non lucraretur te? nam si non perieras, quomodo te lucratus est? nemo ergo contemnat, quando peccat in fratrem. ait enim quodam loco apostolus, "sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis:" ideo quia membra Christi omnes facti sumus. quomodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi?