Latin · ~7 min
82.1.15 to 82.1.16
Augustine, SERMONES 82.1.15-16
Not analysed yet
ergo, fratres mei, si aliquem uestrum uellem in parte corripere, forte audiret me: multos uestrum publice corripio; omnes me laudant; audiat me aliquis. non amo in uoce laudatorem, et in corde contemptorem. cum enim laudas, et non te corrigis, contra te testis es. si malus es, et quod dico placet tibi, displice tibi: quia si malus displicueris tibi, correctus placebis tibi, quod nudiustertius, nisi fallor, dixi. in omnibus uerbis meis speculum propono. nec mea ista sunt uerba: sed domino iubente loquor, quo terrente non taceo. nam quis non eligeret tacere, et rationem de uobis non reddere? sed iam suscepimus onus, quod ab humeris nostris excutere non possumus, nec debemus. audistis, fratres mei, cum epistola ad Hebraeos legeretur: "obedite praepositis uestris, et subditi estote; quia ipsi uigilant pro animabus uestris, tanquam rationem reddituri pro uobis: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit uobis." quando facimus ista cum gaudio? quando uidemus homines proficere in uerbis dei. quando laborat cum gaudio operarius in agro? quando attendit arborem, et fructum uidet; quando attendit segetem, et frugum in area prospicit ubertatem: non sine causa laborauit, non sine causa dorsum curuauit, non sine causa manus attriuit, non sine causa frigus et aestum tolerauit. hoc est quod ait, "ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit uobis." numquid dixit, non illis expedit. non; sed dixit, "non expedit uobis." nam illi praepositi quando contristantur de malis uestris, expedit illis; ipsa tristitia prodest illis: sed non expedit uobis. nihil autem nobis uolumus expedire, quod non expedit uobis. simul ergo in dominico agro, fratres, bonum operemur; ut simul de mercede gaudeamus. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page