Latin · ~14 min
82.1.13 to 82.1.14
Augustine, Sermones 82.1.13-14
Not analysed yet
non dicat in corde suo, peccata carnis non curat deus. "nescitis," inquit apostolus, "quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis? quisquis templum dei uiolauerit, disperdet illum deus." nemo se fallat. sed forte ait aliquis, templum dei animus meus est, non corpus meum: adiecit etiam testimonium, "omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni." infelix interpretatio. punienda cogitatio. fenum dicta est caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum crimine. uis nosse apertam etiam inde sententiam? "nescitis," inquit idem apostolus, "quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo?" -iam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et "corpora uestra templum in uobis sunt spiritus sancti, quem habetis a deo." -contemnebas corporale peccatum, contemnis quod peccas in templum? ipsum corpus tuum templum in te est spiritus dei. iam uide quid facias de templo dei. si eligeres in ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset sceleratius? modo autem tu ipse es templum dei. templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. uide quid agas, uide ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in ruinam uertaris. "nescitis," inquit, "quia corpora uestra" -et hoc de fornicatione loquebatur apostolus, ne contemnerent corporalia peccata -"templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno." si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum. scio ego, et mecum omnis homo qui paulo attentius considerauerit, neminem deum timentem sub uerbis eius non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet uiuere. ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, cras, cras: et subito ostium clauditur. remansit foris cum uoce coruina, quia non habuit gemitum columbinum. cras, cras: corui uox. geme ut columbus, et tunde pectus: sed plagas tibi dando in pectus, caesus correctus esto; ne non uidearis conscientiam caedere, sed malam conscientiam pugnis pauimentare, solidiorem reddere, non correctiorem. geme non inani gemitu. forte enim dicis tibi: promisit mihi deus indulgentiam, quando me correxero; securus sum: lego diuinam scripturam, "iniquus in qua die conuersus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit iustitiam, omnes iniquitates eius obliuiscar. }securus sum; quando me correxero, dat mihi deus indulgentiam de malis meis. et quid ego dicturus sum? contra deum reclamaturus? dicturus sum deo: noli illi dare indulgentiam? dicturus sum hoc scriptum non esse, hoc deum non promisisse? si ista dixero, omnia falsa dico. bene dicis, uerum dicis: indulgentiam correctioni tuae promisit deus, negare non possum: sed dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia indulgentiam deus promisit tibi; crastinum enim diem quis tibi promisit? ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te correxeris; lege ibi mihi quantum uicturus sis. non lego, inquis. nescis ergo quantum uicturus sis. esto correctus et semper paratus. noli timere diem ultimum, tanquam furem qui te dormiente effodiat parietem: sed uigila, et corrige te hodie. quid differs in crastinum? longa uita erit. ipsa longa, bona sit. prandium bonum longum nemo differt, et uitam malam longam uis habere? utique si longa erit, melius bona erit: si breuis erit, bene factum est, ut bona produceretur. sic autem homines negligunt uitam suam, ut nolint habere malam, nisi ipsam. uillam emis, bonam quaeris; uxorem uis ducere, bonam eligis; filios tibi uis nasci, bonos optas; caligas locas, et non uis malas: et uitam amas malam. quid te offendit uita tua, quam solam uis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis malus?