Latin · ~14 min
82.1.5 to 82.1.7
Augustine, SERMONES 82.1.5-7
Not analysed yet
nemo ergo dicat, quia non peccaui in deum, sed peccaui in fratrem, in hominem peccaui: leue peccatum est, uel nullum peccatum est. forte inde dicis, leue est, quia cito curatur. peccasti in fratrem: fac satis, et sanatus es. cito fecisti mortiferam rem, sed remedium cito inuenisti. quis nostrum speret regnum coelorum, fratres mei, quando dicit euangelium, "qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis?" magnus terror; sed uide ibi remedium: "si obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te; relinque ibi munus tuum ante altare." non irascitur deus quia differs imponere munus tuum: te quaerit deus magis quam munus tuum. nam si malum animum gerens aduersus fratrem tuum, adueneris cum munere ad deum tuum, respondet tibi: tu peristi, mihi quid attulisti? offers munus tuum, et tu non es munus dei. plus quaerit Christus quem redemit sanguine suo, quam quod tu inuenisti in horreo tuo. ergo "relinque ibi munus tuum ante altare, et uade prius reconciliari fratri tuo; et sic ueniens offeres munus tuum." ecce ille reatus gehennae quam cito solutus est. nondum reconciliatus, eras gehennae reus: reconciliatus, securus offers munus tuum ad altare. homines autem faciles sunt ad irrogandas iniurias, et difficiles ad concordiam requirendam. pete, inquit, ueniam ab homine quem offendisti, ab homine quem laesisti. respondet: non me humiliabo. uel deum tuum audi, si fratrem tuum contemnis: "qui se humiliat, exaltabitur." non uis te humiliare qui cecidisti? multum interest inter se humiliantem et inter iacentem. iam iaces, et humiliare te non uis? bene diceres, nolo descendere; si noluisses ruere. hoc ergo debet facere, qui fecit iniuriam. qui autem passus est, quid debet? quod audiuimus hodie: "si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum." si neglexeris, peior es. ille iniuriam fecit, et iniuriam faciendo graui se ipsum uulnere percussit: tu uulnus fratris tui contemnis? tu eum uides perire, uel perisse, et negligis? peior es tacendo, quam ille conuiciando. quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis; nam gloriosum est iniurias obliuisci: sed obliuiscere iniuriam tuam, non uulnus fratris tui. ergo "corripe eum inter te et ipsum solum," intendens correctioni, parcens pudori. forte enim prae uerecundia incipit defendere peccatum suum, et quem uis facere correctiorem, facis peiorem. "corripe" ergo "eum inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus es fratrem tuum:" quia perierat, nisi faceres. "si autem non te audierit," id est, peccatum suum quasi iustitiam defenderit, "adhibe tecum duos uel tres; quia in ore duorum uel trium testium stat omne uerbum. si nec ipsos audierit, refer ad ecclesiam: si nec ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." noli illum deputare iam in numero fratrum tuorum. nec ideo tamen salus eius negligenda est. nam et ipsos ethnicos, id est, gentiles et paganos in numero quidem fratrum non deputamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. hoc ergo audiuimus dominum ita monentem, et tanta cura praecipientem, ut etiam hoc adderet continuo: "amen dico uobis, quaecumque ligaueritis super terram, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solueritis in terra, soluta erunt et in coelo." coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum, ligas illum in terra: sed ut iuste alliges, uide. nam iniusta uincula disrumpit iustitia. cum autem correxeris, et concordaueris cum fratre tuo, soluisti illum in terra. cum solueris in terra, solutus erit et in coelo. multum praestas, non tibi, sed illi; quia multum nocuit, non tibi, sed sibi.