Latin · ~10 min
82.1.9 to 82.1.10
Augustine, SERMONES 82.1.9-10
Not analysed yet
duo ergo ista praecepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, et inter utraque praecepta pacati constituamur. cum corde nostro nos concordemus, et scriptura sancta in nulla parte discordat. uerum est omnino, utrumque uerum est: sed discernere debemus, aliquando illud, aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te et ipsum solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et caeteri timorem habeant. si aliquando illud, aliquando illud fecerimus; concordiam scripturarum tenebimus, et in faciendo atque obtemperando non errabimus. sed dicit mihi aliquis: quando facio illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum, quando debeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram omnibus, quando debeo in secreto corripere? cito uidebit charitas uestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere pigri non simus. intendite, et uidete: "si peccauerit," inquit, "in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum." quare? quia peccauit in te. quid est, in te peccauit? tu scis quia peccauit. quia enim secretum fuit, quando in te peccauit; secretum quaere, cum corrigis quod peccauit. nam si solus nosti quia peccauit in te, et eum uis coram omnibus arguere; non es correptor, sed proditor. attende quemadmodum uir iustus, Ioseph, tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat: quia grauidam senserat, et se ad illam non accessisse nouerat. restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo ait euangelium? "Ioseph autem cum esset uir iustus, et nollet eam diuulgare." mariti dolor non uindictam quaesiuit: uoluit prodesse peccanti, non punire peccantem. "cum," inquit, "nollet eam diuulgare, uoluit eam occulte dimittere." haec eo cogitante, ecce angelus domini apparuit ei in somnis; et indicauit quid esset, quia non uiolauit uiri torum, quia de spiritu sancto conceperat dominum amborum. peccauit ergo in te frater tuus; si tu solus nosti, tunc uere in te solum peccauit. nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et in illos peccauit, quos testes suae iniquitatis effecit. dico enim, fratres charissimi, quod et uos ipsi in uobis ipsis potestis agnoscere. quando me audiente, fratri meo quisque iniuriam facit, absit ut a me iniuriam illam alienam putem. prorsus et mihi fecit: imo et mihi plus fecit, cui putauit placere quod fecit. ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. distribuite tempora, et concordat scriptura.