Latin · ~10 min
82.1.11 to 82.1.12
Augustine, SERMONES 82.1.11-12
Not analysed yet
sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur. in secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne uolentes publice arguere, prodamus hominem. nos uolumus corripere et corrigere: quid, si inimicus quaerit audire quod puniat? nouit enim nescio quem homicidam episcopus, et alius illum nemo nouit. ego uolo publice corripere, at tu quaeris inscribere. prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto; pono ante oculos dei iudicium; terreo cruentam conscientiam; persuadeo poenitentiam. hac charitate praediti esse debemus. unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus. sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te corripio; quia curare uolo, non accusare. sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quaerentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. ubi contigit malum, ibi moriatur malum. non tamen uulnus illud negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto sauciamque gerenti conscientiam, illud uulnus esse mortiferum: quod aliquando qui committunt, nescio qua peruersitate contemnunt; et nescio unde sibi testimonia nulla et uana conquirunt, dicentes, peccata carnis deus non curat. ubi est quod hodie audiuimus: "fornicatores et adulteros iudicat deus?" ecce attende, quisquis tali morbo laboras. quod dicit deus audi: non quod tibi dicit fauens peccatis tuis animus tuus, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus amicus tuus, uel potius inimicus tuus et suus. audi ergo quod dicit apostolus: "honorabiles," inquit, "nuptiae in omnibus, et torus immaculatus. fornicatores autem et adulteros iudicat deus. }age ergo, frater, esto correctus. times ne te inscribat inimicus; et non times ne te iudicet deus? ubi est fides? time cum est quando timeas. longe est quidem dies iudicii: sed uniuscuiusque hominis dies ultimus longe esse non potest; quia breuis est uita. et quia ipsa breuitas semper incerta, quando sit dies tuus ultimus, nescis. corrige te hodie, propter cras. prosit tibi et modo in secreto correptio. palam enim loquor, et in secreto arguo. aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam conuenio. si dicerem, tu, adulter, corrige te: primo forte dicerem quod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. non dico, tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter es, corrige te. publica est correptio, sed secreta correctio. scio quia ille qui timuerit, corrigit se.