Latin · ~15 min
83.1.2 to 83.1.3
Augustine, SERMONES 83.1.2-3
Not analysed yet
ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire nos noluit. "sic," inquit, "et uobis faciet pater uester coelestis, si non remiseritis unusquisque uestrum fratri suo ex cordibus uestris." ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et ualde salubris obedientia debetur, ut quod iussum est impleatur. quia omnis homo et debitor est dei, et debitorem habet fratrem suum. quis est enim qui non sit debitor dei, nisi in quo nullum potest inueniri peccatum? quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccauit? putasne, quisquam in genere humano reperiri potest, qui non et ipse aliquo peccato obstrictus sit fratri suo? debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. ideo deus iustus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et ipse cum suo. duo sunt enim opera misericordiae, quae nos liberant, quae breuiter ipse dominus posuit in euangelio, "dimittite, et dimittetur uobis; date, et dabitur uobis. dimittite, et dimittetur uobis," ad ignoscendum pertinet. "date, et dabitur uobis," ad praestandum beneficium pertinet. quod ait de ignoscendo; et tu uis tibi ignosci quod peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. rursus quod pertinet ad tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es dei mendicus. omnes enim quando oramus, mendici dei sumus: ante ianuam magni patrisfamilias stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid uolentes accipere; et ipsum aliquid, ipse deus est. quid a te petit mendicus? panem. et tu quid petis a deo, nisi Christum, qui dicit, "ego sum panis uiuus, qui de coelo descendi?" ignosci uobis uultis? ignoscite: "remittite, et remittetur uobis." accipere uultis? "date, et dabitur uobis." sed quid in hac aperta praeceptione mouere possit, audite. in remissione ubi uenia petitur, et ab ignoscente debetur, hoc potest mouere, quod et Petrum mouit. "quoties debeo," inquit, "ignoscere? sufficit usque septies?" non sufficit, ait dominus: "non dico tibi, septies; sed, septuagies septies." iam tu enumera quoties in te peccauerit frater tuus. si potueris peruenire usque ad septuagesimam et octauam culpam, ut transeas septuagies septies, tunc molire uindictam. itane uerum est quod dicit, et uere ita se res habet, ut si peccauerit septuagies septies, ignoscas; si autem peccauerit septuagies octies, iam liceat tibi non ignoscere? audeo, audeo dicere, ut et si septuagies octies peccauerit, ignoscas. si autem peccauerit, ut dixi, septuagies octies ignosce. et si centies peccauerit, ignosce. et quid dicam toties et toties? omnino quoties peccauerit, ignosce. ergo ego ausus sum supergredi modum domini mei? ille in septuagesimo et septimo numero ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire praesumam? non est uerum, non sum ausus plus aliquid. ipsum dominum meum audiui loquentem in apostolo suo, ubi modus et numerus praefixus non est. ait enim: "donantes uobismetipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam, sicut deus in Christo donauit uobis." audistis formam. si septuagies septies peccata tibi donauit Christus, si huc usque ignouit, et ultra negauit; pone et tu limitem, et ulterius noli ignoscere. si autem Christus millia peccata peccatorum inuenit, et tamen omnia donauit; noli subducere misericordiam, sed posce illius numeri solutionem. non enim sine causa dominus "septuagies septies" dixit: cum omnino nulla culpa sit, quam non debeas ignoscere. ecce ille ipse seruus, cuius debentis inuentus est debitor, decem millia talentorum debebat. puto enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia peccatorum sunt. nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata concludat. seruus autem ille quantum ei debebat? centum denarios debebat. iam plus non est quam septuagies septies? et tamen iratus est dominus, quia ei non dimisit. non solum enim centum plus sunt quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. sed quid ad decem millia talentorum?