Latin · ~7 min
83.1.4 to 83.1.5
Augustine, Sermones 83.1.4-5
Not analysed yet
ac per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione, quid innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. ergo quotidie petimus, quotidie diuinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus: "dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris." quae debita tua? omnia, an aliquam partem? respondebis, omnia. sic ergo et tu debitori tuo. hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut dicas, "dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris." quid sibi ergo uult "septuagies septies?" audite, fratres, magnum mysterium, admirabile sacramentum. quando dominus baptizatus est, Lucas euangelista sanctus ibi commemorauit generationes eius, quo ordine, qua serie, quo stemmate ad illam generationem uentum fuerit, qua natus est Christus. Matthaeus coepit ab Abraham, et uenit usque ad Ioseph descendendo: Lucas autem ascendendo coepit numerare. quare ille descendendo, ille ascendendo? quia Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos; ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus; ibi est initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem compleuit generationes septuaginta septem. a quo numerabat? intendite a quo. exorsus est numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccauit, et nos cum peccati obligatione generauit. peruenit usque ad Adam, et numerantur generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque ad Adam, quas diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad Christum septuaginta septem. si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. nam ideo ipsius septuaginta septem generationes enumerauit, quem numerum dominus in peccatorum remissione commendauit; quoniam a baptismo coepit enumerare, ubi omnia peccata soluuntur.