Latin · ~16 min
87.1.10 to 87.1.11
Augustine, Sermones 87.1.10-11
Not analysed yet
manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam deus noster Iesus Christus, quando quisque se conuerterit ad fidem ipsius, a uia sua uel superflua uel nequissima, omnia illi praeterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulae nouae. prorsus omnia dimittuntur. nemo sit sollicitus, quod aliquid ei non dimittatur. sed iterum nemo peruerse sit securus. ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut peruersa spes. de his duobus malis pauca audite. nam sicut liberat bona spes, et recta spes; ita decipit peruersa spes. prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. sunt homines qui cum cogitare coeperint mala quae fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam iam perire, desperatione pereunt, dicentes in cogitationibus suis: iam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa quae commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? impleamus saltem praesentis temporis uoluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suauitatem uel temporalem, quia percipere non meremur aeternam. talia dicentes desperando pereunt, siue antequam omnino credant, siue iam Christiani et in aliqua peccata et scelera male uiuendo prolapsi. procedit ad eos dominus uineae, et tanquam desperantes et uocanti tergum dantes, pulsat et clamat per prophetam Ezechielem: "in quacumque die conuersus fuerit homo a uia sua pessima, omnes iniquitates eius obliuiscar. }hac uoce audita et credita, a desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda uoragine, qua submersi fuerant, emergunt. sed his timendum est, ne in aliam uoraginem incurrant, et peruerse sperando moriantur, qui desperando mori non potuerunt. mutant enim cogitationes longe quidem diuersas, sed non minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis: si quacumque die conuersus fuero a uia mea pessima, deus misericors, sicut ueraciter per prophetam promisit, omnes iniquitates meas obliuiscitur, quare hodie conuertor, et non cras? quare hodie, et non cras? eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima uoluptate, sit in flagitiorum gurgite, uolutetur in mortifera delectatione: cras conuertar, et finis est. respondetur tibi: cuius rei finis? dicis: iniquitatum mearum. bene, gaude, quia crastino iniquitatum tuarum erit finis. quid, si ante crastinum tuus erit finis? ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas conuerso tibi indulgentiam deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo promisit. aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam deus. multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra promiserunt, et damna inuenerunt. ergo etiam propter istos male sperantes, procedit paterfamilias. quemadmodum processit ad illos qui male desperauerant, et perierant desperando, et reuocauit eos in spem: sic procedit etiam ad istos qui male sperando uolunt perire; et dicit eis per alium librum, "ne tardes conuerti ad dominum." quomodo illis dixerat, "in quacumque die iniquus conuersus fuerit a uia sua pessima, omnes iniquitates eius obliuiscar;" et tulit eis desperationem, qua iam dederant animam suam perditioni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et differendo uolunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos, "ne tardes conuerti ad dominum, neque differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius, et in tempore uindictae disperdet te." ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. ecce indulgentiae dator aperit tibi ostium; quid moraris? gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et aperit, et foris remanes? ne ergo differas. de misericordiae operibus quodam loco scriptura dicit, "ne dixeris, uade et reuertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere:" non enim scis quid contingat sequenti die. audisti praeceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in te es crudelis? non debes differre panem daturus, et differs indulgentiam accepturus. si miserando alterum non differs, miserere et animae tuae placens deo. exhibe et animae tuae eleemosynam. non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis.