Latin · ~12 min
87.1.12 to 87.1.13
Augustine, Sermones 87.1.12-13
Not analysed yet
sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios offendere timent. multum ualent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. ideo dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. magna artificis misericordia. sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: dignitas mea electa est. si prius eligeret diuitem, diceret diues: opulentia mea electa est. si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: potestas mea electa est. si prius eligeret oratorem, diceret orator: eloquentia mea electa est. si eligeret philosophum, diceret philosophus: sapientia mea electa est. interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. distat autem inter magnitudinem et tumorem: utrumque grande est; sed non utrumque sanum est. differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. da mihi, inquit, prius istum piscatorem. ueni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere me. idiota pauper, sequere me. non est quod in te expauescatur, sed multum est quod in te impleatur. tam largo fonti uas inane admouendum est. dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est diuinus orator. ecce quid fecit dominus, de quo dicit apostolus: "infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit deus, et ea quae non sunt tanquam quae sint, ut ea quae sunt euacuentur." denique leguntur modo uerba piscatorum, et colla subduntur oratorum. tollantur ergo de medio inanes uenti; tollatur de medio fumus, qui crescendo euanescit; prorsus pro salute ista contemnantur. si quisquam corpore aegrotaret in ciuitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis aegroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in ciuitate aliquo periculoso morbo corporis aegrotaret, et esset in eadem ciuitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi, aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, noli eum adhibere, nihil nouit: dicerent autem, non iudicante animo, sed inuidente: nonne ille pro salute sua remoueret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus uiueret, cum illorum qualibet offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, quem peritissimum fama commendauerat, adhiberet? aegrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. iacet toto orbe terrarum ab oriente usque in occidentem grandis aegrotus. ad sanandum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus. humiliauit se usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis. dat salutis praecepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur. contemnitur, cum dicunt amici potentes, nihil nouit. si nihil nosset, potentia eius gentes non impleret. si nihil nosset, non esset antequam apud nos esset. si nihil nosset, prophetas ante se non mitteret. nonne modo implentur quae ante praedicta sunt? nonne probat medicus iste artis suae potentiam promissa complendo? nonne per totum mundum perniciosi euertuntur errores, et tritura mundi domantur cupiditates? nemo dicat, antea melior erat mundus quam modo: ex quo coepit iste medicus artem suam exercere, multa hic uidemus horrenda. noli mirari. antequam aliquis curaretur, munda a sanguine statio medici uidebatur: imo iam tu hoc uidens excute uanas delicias, ueni ad medicum; sanitatis tempus est, non uoluptatis.