Latin · ~9 min
87.1.14 to 87.1.15
Augustine, Sermones 87.1.14-15
Not analysed yet
curemur ergo, fratres. si necdum medicum agnoscimus, non in eum tanquam phrenetici saeuiamus, non ab eo tanquam lethargici auertamur. multi enim saeuiendo, multi dormiendo perierunt. phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt. lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. prorsus tales sunt homines. contra istum medicum alii saeuire in eum uolunt; et quoniam ipse iam in coelo sedet, membra eius fideles in terra persequuntur. curat et tales. multi ex eis conuersi ex inimicis facti sunt amici, ex persecutoribus facti sunt praedicatores. tales etiam ipsos Iudaeos, in se ipsum, cum hic esset, saeuientes, tanquam phreneticos sanauit, pro quibus in ligno pendens orauit. dixit enim: "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." multi tamen eorum, sedato furore, tanquam phrenesi oppressa, cognouerunt deum, cognouerunt Christum. post ascensionem misso spiritu sancto, conuersi sunt ad eum quem crucifixerunt, et in sacramento credentes sanguinem eius biberunt, quem saeuiendo fuderunt. habemus exempla. persequebatur membra eius iam sedentis in coelo Saulus: persequebatur grauiter in phrenesi, mente perdita, morbo nimio. at ille una uoce de coelo clamans ei, "Saule, Saule, quid me persequeris?" percussit phreneticum, erexit sanum; occidit persecutorem, uiuificauit praedicatorem. etiam lethargici multi sanantur. ipsis enim similes sunt, qui non saeuiunt in Christum, nec malitiosi sunt aduersus Christianos; sed tantum differendo languescunt uerbis somnolentis, in lucem oculos extendere pigrescunt, et qui eos excitare uolunt, molesti sunt. recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me. quare? dormire uolo. sed morieris inde. ille amore somni, mori uolo, respondet. et charitas desuper, nolo. plerumque istum charitatis affectum exhibet filius etiam patri seni morituro post paucos dies, iam utique aetate finita. si lethargicum uidet, et lethargico morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi, excita patrem tuum, noli eum permittere dormire, si uis ut uiuat: adest puer seni, pulsat, uellicat, pungit, pietate molestus est: nec mori cito permittit ipsa senectute cito moriturum; et si uixerit, gaudet filius, ut aliquanto plures dies uiuat cum decessuro successurus. quanto maiore charitate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud deum in aeternum uiuamus? ament ergo nos, et faciant quod audiunt per nos, et colant quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus et nos. conuersi ad dominum.