Latin · ~10 min
87.1.7 to 87.1.8
Augustine, Sermones 87.1.7-8
Not analysed yet
est et in ista uita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis huius, qua intelliguntur prima hora uocati Abel et ipsius saeculi iusti, tertia Abraham et ipsius saeculi iusti, sexta Moyses et Aaron et ipsius saeculi iusti, nona prophetae et ipsius saeculi iusti, undecima tanquam in fine saeculi Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis huius, et in ista uita nostra potest aduerti haec similitudo. tanquam enim prima hora uocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse Christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, iuuenes; quasi nona, uergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti: unum tamen uitae aeternae denarium omnes accepturi. sed attendite et intelligite, fratres mei, ne ideo quisque differat uenire ad uineam, quia securus est quoniam quandocumque uenerit, ipsum denarium accepturus est. securus est quidem quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non iubetur. numquid enim et illi qui sunt ad uineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos inuenit hora tertia, et conduxit, uerbi gratia, dixerunt illi, exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos inuenit hora sexta, dixerunt, non imus nisi hora nona? aut quos nona inuenit, dixerunt, non imus nisi undecima? omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando uocaris, ueni. merces enim cunctis aequalis promittitur: sed de ipsa hora operandi, magna quaestio est. si enim illi, uerbi gratia, qui uocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi iuueniles anni feruent, sicut ipsa hora sexta feruet; si dicerent illi iuuenes uocati: exspecta, audiuimus enim in euangelio, quia omnes unam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima ueniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi? responderetur eis et diceretur: laborare non uis, qui utrum uiuas usque ad senectam, nescis? sexta hora uocaris, ueni. paterfamilias tibi quidem etiam undecima uenienti denarium promisit: sed utrum uiuas usque ad septimam, nemo tibi promisit. non dico, usque ad undecimam, sed usque ad septimam. quare ergo differs uocantem te, certus de mercede, incertus de die? uide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. si hoc recte dicitur de infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de iuuenibus, tanquam in horae sextae flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, ecce iam hora undecima est, et adhuc stas, uenire piger es?