Latin · ~10 min
87.1.5 to 87.1.6
Augustine, SERMONES 87.1.5-6
Not analysed yet
quid est ergo, quod a nouissimis coepit reddere? nonne omnes, sicut legimus, simul accepturi sunt? legimus enim in alio loco euangelii, quia dicturus est eis quos ponet ad dexteram: "uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi." si ergo omnes simul accepturi sunt, quomodo hic intelligimus priores accepisse illos qui undecima operati sunt, et posteriores illos qui prima? si potuero sic dicere, ut perueniat ad intellectum uestrum, deo gratias. illi enim debetis gratias agere, qui uobis per nos erogat: non enim de nostro erogamus. si interroges de duobus, uerbi gratia, quis prior acceperit, qui post unam horam accepit, an qui post duodecimam; omnis homo respondet quia prior accepit, qui post unam horam accepit, quam qui post duodecimam. sic ergo quamuis una hora acceperint omnes, tamen quia alii acceperunt post unam horam, alii acceperunt post duodecimam horam, illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum temporis acceperunt. primi iusti, sicut Abel, sicut Noe, quasi prima hora uocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. alii iusti post illos, Abraham, Isaac, Iacob, et quicumque erant saeculi ipsorum, quasi tertia hora uocati, felicitatem resurrectionis accepturi sunt nobiscum. alii iusti, Moyses et Aaron, et quicumque cum illis tanquam hora sexta uocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. post ipsos prophetae sancti tanquam nona hora uocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi sunt. in fine saeculi omnes Christiani tanquam undecima hora uocati, felicitatem illius resurrectionis cum illis accepturi sunt. omnes simul accepturi sunt: sed uidete illos primos, post quantum tempus accipiunt. si ergo illi primi post multum tempus, nos post modicum tempus; quamuis simul accipiamus, priores uidemur accepisse, quia merces nostra non tardabit. erimus ergo in illa mercede omnes aequales, tanquam primi nouissimi, et nouissimi primi: quia denarius ille uita aeterna est, et in uita aeterna omnes aequales erunt. quamuis enim meritorum diuersitate fulgebunt, alius magis, alius minus: quod tamen ad uitam aeternam pertinet, aequalis erit omnibus. non enim alteri erit longius, alteri breuius, quod pariter sempiternum est: quod non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi. alio modo ibi erit castitas coniugalis, alio modo ibi erit integritas uirginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona passionis. illud alio modo: illud alio modo: tamen quantum pertinet ad uiuere in aeternum, nec ille plus uiuet illo, nec ille plus illo. pariter enim sine fine uiuunt, cum in suis quisque claritatibus uiuat: et ille denarius uita aeterna est. non murmuret ergo qui post multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit. illi redditur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur.