Latin · ~7 min
88.1.11 to 88.1.12
Augustine, Sermones 88.1.11-12
Not analysed yet
attendite nunc, dilectissimi. dominus transibat, caeci clamabant. quid est, transibat? transitoria opera faciebat, sicut iam diximus. secundum haec transitoria opera fides nostra aedificatur. credimus enim in filium dei, non tantum quia uerbum dei est, per quem facta sunt omnia: si enim semper in forma dei manens aequalis deo, non semetipsum exinaniret formam serui accipiens; nec sentirent caeci, ut possent clamare. sed cum operaretur transitoria, id est, humiliaret se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamauerunt duo caeci, {miserere nostri, fili Dauid." quia et hoc ipsum quod dominus et creator Dauid, etiam filius Dauid esse uoluit, in tempore hoc egit, transiens hoc fecit. quid est autem, clamare ad Christum, fratres, nisi gratiae Christi congruere bonis operibus? hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes uocibus, et muti moribus. quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior caecitas transeunte Christo, id est, dispensante nobis temporalia sacramenta, quibus admoneamur ad aeterna capienda? quis est qui clamat ad Christum? qui contemnit mundum, clamat ad Christum. qui spernit saeculi uoluptates, clamat ad Christum. qui dicit non lingua, sed uita, "mihi mundus crucifixus est, et ego mundo;" clamat ad Christum. quid dispergit, et dat pauperibus, ut iustitia eius maneat in saeculum saeculi; clamat ad Christum. qui enim audit, et non surdus audit, "res uestras uendite, et date pauperibus; facite uobis sacculos non ueterascentes, thesaurum non deficientem in coelo:" tanquam uestigiorum sonitum Christi transeuntis audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista. uox eius in factis sit. incipiat mundum contemnere, inopi sua distribuere, pro nihilo habere quae homines amant; contemnat iniurias, non appetat uindicari, paret maxillam percutienti, oret pro inimicis; si quis ei abstulerit sua, non repetat; si quid alicui abstulerit, reddat quadruplum.