Latin · ~16 min
88.1.9 to 88.1.10
Augustine, SERMONES 88.1.9-10
Not analysed yet
attendite ipsius facti exitum et ordinem rerum. sedentes illi in uia duo caeci, transeunte domino exclamabant, ut eorum misereretur. a turba uero, quae cum domino erat, compescebantur ne clamarent. neque hoc sine mysterio derelictum putetis. illi autem compescentem se turbam perseuerantissimo clamore uincebant, ut perueniret uox eorum ad aures domini: quasi non iam ille cogitata praeuenerit. clamauerunt ergo duo caeci ut audirentur a domino, et a turbis comprimi nequiuerunt. transibat dominus, et illi clamabant. stetit dominus, et sanati sunt. nam "stetit" dominus, "Iesus, et uocauit eos, et ait: quid uultis uobis faciam? at illi dixerunt: ut aperiantur oculi nostri." pro fide ipsorum fecit dominus, instaurauit oculos eorum. si intelleximus iam interiorem aegrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quaeramus et interiorem caecum. clausi sunt oculi cordis: transit Iesus, ut clamemus. quid est, transit Iesus? agit temporalia Iesus. quid est, transit Iesus? agit transitoria Iesus. attendite et uidete quanta eius gesta transierint. natus est de uirgine Maria: numquid semper nascitur? infans lactatus est: numquid semper sugit? per aetates cucurrit usque ad iuuentutem: numquid semper corporaliter crescit? infantiae pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiae iuuentus transeunti cedentique successit. ipsa etiam quae fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? sepultus est, resurrexit, ascendit in coelum: iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur: et diuinitas eius semper manet, et immortalitas iam corporis eius nunquam deficiet. sed tamen illa omnia quae temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda praedicantur. in illis ergo omnibus transiit Iesus. quid duo caeci iuxta uiam sunt, nisi duo populi, ad quos sanandos uenit Iesus? ostendamus hos duos populos in scripturis sanctis. est in euangelio scriptum, "habeo alias oues, quae non sunt de hoc ouili; et illas oportet me adducere, ut sit unus grex et unus pastor." qui sunt ergo duo populi? unus Iudaeorum, et alius gentium. "non sum missus," ait, "nisi ad oues quae perierunt domus Israel." quibus hoc dixit? discipulis: quando illa Chananaea clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum mereretur. et quia meruit, iam duo demonstrati sunt ad quos uenerat: Iudaicus scilicet populus, de quo ait, "non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel:" et gentium populus, cuius typum praetendebat haec mulier, quam primo respuerat, dicens, "non est bonum panem filiorum mittere canibus:" et cui dicenti, "ita, domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum;" responderat; "o mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut uis. }inde enim erat et ille centurio, de quo dicit idem dominus: "amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel. }quia ille dixerat: "non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic uerbo, et sanabitur puer meus." ita ergo dominus ante passionem et clarificationem suam duos iam populos designabat: unum, ad quem uenerat propter promissa patrum; et alterum, quem propter misericordiam non repellebat: ut impleretur quod promissum erat Abrahae, "in semine tuo benedicentur omnes gentes." propterea et apostolus iam post resurrectionem domini et ascensionem, ubi contemptus est a Iudaeis, perrexit ad gentes. nec tamen ecclesiis quae de Iudaeis crediderant, tacuit: "eram," inquit, "ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo. tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc euangelizat fidem quam aliquando uastabat: et in me," inquit, "magnificabant deum." sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit utraque unum. angulus enim duos parietes copulat de diuerso uenientes. quid tam diuersum, quam circumcisio et praeputium, habens unum parietem de Iudaea, alterum parietem de gentibus? sed angulari lapide copulantur, "lapidem" enim "quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli." angulus in aedificio non est, nisi cum duo parietes ex diuerso uenientes in unum conueniunt, et quadam unitate iunguntur. isti ergo duo parietes secundum typum, duo caeci erant clamantes ad dominum.