Latin · ~9 min
88.1.14 to 88.1.15
Augustine, Sermones 88.1.14-15
Not analysed yet
quomodo enim sanantur oculi nostri? quomodo per fidem sentimus Christum transeuntem temporali dispensatione; sic intelligamus Christum stantem incommutabili aeternitate. ibi enim sanatur oculus, quando intelligitur Christi diuinitas. percipiat hoc charitas uestra: attendite quod dicam grande sacramentum. omnia temporaliter gesta a domino nostro Iesu Christo, fidem nobis inserunt. credimus in filium dei, non solum in uerbum per quod facta sunt omnia; sed in ipsum uerbum factum carnem, ut habitaret in nobis, natum de uirgine Maria, et caetera quae fides habet, quae nobis exhibita sunt, ut Christus transiret, et ut caeci uestigia transeuntis audientes, clamarent operibus, uita professionem fidei commemorantes. iam ut clamantes sanentur, stat Iesus. etenim iam stantem uidet Iesum, qui dicit: "et si noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus." Christi enim diuinitatem uidebat, quantum in hac uita potest. est diuinitas Christi, est humanitas Christi. diuinitas stat, humanitas transit. quid est, diuinitas stat? non mutatur, non conuellitur, non recedit. non enim sic ad nos uenit, ut a patre discederet: nec ita ascendit, ut loco moueretur. assumpta carne, locum mutauit: deus autem assumens carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. tangamur stante Christo, sanentur oculi nostri. sed quorum oculi? clamantium scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quae dispensata est temporaliter ad erudiendos nos paruulos. sanatis autem oculis, quid pretiosius habere poterimus, fratres? lumen hoc qui uident quod factum est, quod fulget de coelo, uel quod exhibetur de lucerna, gaudent. et quomodo miseri uidentur, qui hoc uidere non possunt? ego autem quare loquor, quare ista dico, nisi ut horter omnes uos ad clamandum, cum transit Iesus? lucem commendo sanctitati uestrae amandam, quam forte non uidetis. credite, dum nondum uidetis; et clamate, ut uideatis. quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non uident? excaecatus est aliquis: continuo dicitur, iratum deum habuit, aliquid mali commisit. hoc uxor Tobiae dicebat uiro. clamabat ille propter haedum, ne de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et cum ille diceret, reddite, si de furto est; illa respondebat insultans, ubi sunt iustitiae tuae? quam caeca erat, quae furtum defendebat: et quam lucem uidebat, qui furtum reddi imperabat. illa erat foris in luce solis: ille erat intus in luce iustitiae. quis eorum erat in luce meliore?