Latin · ~10 min
88.1.16 to 88.1.17
Augustine, SERMONES 88.1.16-17
Not analysed yet
ad hanc lucem, fratres, amandam hortamur dilectionem uestram; ut clametis operibus, cum dominus transit: sonet uox fidei; ut stans Iesus, id est, incommutabilis manens dei sapientia, et maiestas uerbi dei, per quod facta sunt omnia, aperiat oculos uestros. idem Tobias monens filium suum, ad hoc monebat ut clamaret: id est, ad bona opera monebat. dicebat illi ut daret pauperibus, praecipiebat ut eleemosynas faceret indigentibus, et docebat dicens: "fili, eleemosynae non sinunt ire in tenebras." consilium percipiendae atque obtinendae lucis caecus dabat. {eleemosynae," inquit, "non sinunt ire in tenebras." si ei filius responderet miratus, quid ergo, pater, tu eleemosynas non fecisti, ut modo caecus loquaris? tu nunc nonne in tenebris es, qui mihi dicis, "eleemosynae non sinunt ire in tenebras?" nouerat ille de qua luce doceret filium, nouerat in interiore homine quod uidebat. filius patri porrigebat manum, ut ambularet per terram; et pater filio, ut habitaret in coelo. breuiter, ut concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit atque angit, uidete esse turbas quae corripiant caecos clamantes. omnes qui in hac turba sanari uultis, non uos deterreant: quia multi sunt nomine Christiani, et operibus impii; non uos deterreant a bonis operibus. clamate inter turbas compescentes, reuocantes, insultantes, male uiuentes. non enim solis uocibus comprimunt bonos Christianos mali, sed et malis operibus. non uult bonus Christianus ire spectare. hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. alii concurrunt, sed forte pagani, forte Iudaei. imo uero tam pauci essent in theatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad theatra non accederent. currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen ad poenam suam. clama ergo non eundo, premens in corde tuo temporalem concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseueranti ad aures saluatoris, ut stet Iesus, et curet te. inter ipsas turbas clama, ne desperes de auribus domini. non enim et illi caeci ex illa parte clamauerunt, ubi turba non erat, ut ex ea parte audirentur, ubi non esset impedimentum prohibentium. inter ipsas turbas clamauerunt: et tamen dominus audiuit. sic et uos etiam inter peccatores et luxuriantes, inter amatores saecularium uanitatum, ibi clamate, ut sanet uos dominus. nolite per aliam partem clamare ad dominum, nolite ad haereticos ire, et ibi clamare ad dominum. attendite, fratres, quia in illa turba quae clamare prohibebat, ibi sanati sunt qui clamabant.