Latin · ~8 min
99.1.1 to 99.1.2
Augustine, SERMONES 99.1.1-2
Not analysed yet
Quod admonemur domini eloquiis de diuinis lectionibus, hinc credentes deum uelle nos loqui, proferimus charitati uestrae, illo adiuuante, sermonem de remissione peccatorum. euangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque uersata est ante oculos cordis uestri. uidistis enim, non carne, sed mente, dominum Iesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo inuitatum non fastidientem. uidistis etiam mulierem in ciuitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non inuitatam irruisse conuiuio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem. irruens quasi importuna conuiuio, opportuna beneficio -nouerat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem uenerat, sciebat -:accessit ergo, non ad caput domini, sed ad pedes, et quae diu male ambulauerat, uestigia recta quaerebat. prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lauit domini pedes obsequio confessionis. capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed deuotionem ostendebat. quia ergo tetigit dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes eius: Pharisaeus qui inuitauerat dominum Iesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, "qui dicunt longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum;" putauit dominum nescisse mulierem: hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: "hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes." ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. nam illum nescisse, unde sciebat? quid enim si sciebat, o Pharisaee, inuitator et irrisor domini? dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. unde scis, nescisse dominum quae fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata est pedes eius, nisi quia tersit, nisi quia unxit? haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? ad illius ergo Pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: "recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum." accessit autem ad dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rediret professa.