Latin · ~10 min
99.1.3 to 99.1.4
Augustine, Sermones 99.1.3-4
Not analysed yet
audiuit enim dominus Pharisaeum cogitantem. iam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat uidere peccantem, qui potuit audire cogitantem. proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. etiam ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus traiicere uolebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, "sitio. "quid est, "sitio?" desidero fidem tuam. dicuntur ergo uerba domini in hac similitudine; et agitur utrumque, ut et inuitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, dominum Iesum Christum pariter uidentibus, pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. "debebat unus," inquit, "quinquaginta denarios, alius quingentos, donauit ambobus: quis eum plus dilexit?" respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: "credo," domine, "cui plus donauit." et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: "uides hanc mulierem? intraui in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lauit mihi pedes, et capillis suis tersit. osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessauit pedes meos osculari. oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit unguento. ideo dico: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. cui autem modicum dimittitur, modicum diligit." oritur quaestio profecto soluenda, quae attentionem uestrae charitatis desiderat, ne forte sufficere non possimus uerbis ad totam eius obscuritatem remouendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus fatigata, iam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae auiditatem impediens ostendat quod dictum est: "spiritus quidem promptus est, caro autem infirma." metuendum est, et ualde metuendum, ne in his uerbis domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus fauent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae praedicantibus etiam apostolis nata est in linguis maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: "et sicut quidam dicunt nos dicere, faciamus mala, ut ueniant bona." dicit enim aliquis: si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus. peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, domino ipso dicente, "dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum." quare autem dilexit multum, nisi quia debebat multum? denique addidit et adiunxit, "cui autem modicum dimittitur, modicum diligit." nonne expedit, inquit, ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam dominum meum? uidetis certe profunditatem quaestionis: scio, uidetis. uidetis angustias temporis, et hoc uidetis et sentitis.