Latin · ~3 min
99.1.13 to 99.1.14
Augustine, SERMONES 99.1.13-14
Not analysed yet
secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in ecclesia, credat, accedat ad pedes domini, quaerat uestigia domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. pedes domini, praedicatores euangelii. capilli mulieris, superfluae possessiones. tergat capillis, tergat prorsus, operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat apostolus Paulus: audiat ab illo, "imitatores mei estote, sicut et ego Christi." baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Iesu Christi: audiat a domino, "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite." secura sit et in illo, siue in bonum euangelistam incurrat, siue in eum qui quod dicit non facit. a domino enim secura audit, "uade, mulier; fides tua te saluam fecit." Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page