Latin · ~8 min
99.1.11 to 99.1.12
Augustine, Sermones 99.1.11-12
Not analysed yet
quare autem hoc ego commemorare uolui, intendat charitas uestra. oportebat ut deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putauit Simon, hominum illud esse, non dei. quanquam et ipsi discipuli iam hoc nouerant. nam centum uiginti homines collecti erant, quando in eos per nullius manus impositionem uenit spiritus sanctus. quis enim tunc eis manus imposuerat? et tamen uenit, et primos impleuit. post illud scandalum Simonis, quid egit deus? uidete doctorem, non sermonibus, sed rebus. idem ipse Philippus, qui baptizauerat homines, et non in eos uenerat spiritus sanctus, nisi conuenissent apostoli, et eis manus imposuissent, baptizauit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis reginae, qui adorauerat in Ierusalem, et rediens inde legebat in curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. admonitus Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem, euangelizauit Christum. credidit eunuchus in Christum, et ait cum uenissent ad quamdam aquam: "ecce aqua, quis prohibet me baptizari?" ait illi Philippus: "si credis in Iesum Christum?" respondit ille: "credo filium dei esse Iesum Christum." continuo descendit cum illo in aquam. impleto baptismatis mysterio et sacramento, ne hominum putaretur donum spiritus sancti, non exspectatum est, sicut tunc, ut uenirent apostoli, sed continuo uenit spiritus sanctus. soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores. deinde aliud mirabilius exemplum. Petrus uenit ad centurionem Cornelium, ad hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Iesum, et illi, et eis qui cum illo erant. adhuc loquente Petro, non dico, nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent qui erant cum Petro, utrum incircumcisi baptizandi essent -natum quippe erat inter Iudaeos qui crediderant, et eos qui fideles ex gentibus facti erant, scandalum, id est, Iudaeos et Christianos, qui baptizabantur incircumcisi -; ut hanc deus tolleret quaestionem, cum loquitur Petrus, uenit spiritus sanctus, impleuit Cornelium, impleuit eos qui cum illo erant. et ipsa attestatione rei magnae, quasi clamatum est ad Petrum: quid de aqua dubitas? iam ego hic sum.