Latin
Joannes Chrysostomus Trombelli Lectori
Augustine, Soliloquiorum Adscriptorum Caput Postremum [Incertus] 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Novimus quidem librum eum, qui Augustini soliloquia inscribitur, ab Augustino Hipponensi Ep scopo, ae præclarissimo Ecclesiæ Doctore non esse compositum: at novimus etiam, a landabili Scriptore eum prodiisse. Gratum itaque, ut puto, Lectori erit, si quæ in codice, quem e selecta sua biblioth…ca mihi dono misit nobilissimus, atque humanissimus vir Faustinus Avogadro, Comes Brixianus, eidem libello adjecta invenimus, evulgemus. Plurimis quidem in locis, imo identidem codex ille a Soliloquiorum editionibus diversus est: at nos postremum duntaxat ejus libri caput, quod nondum est ed tum, proferendum censuimus. De pretio tamen, atque auctoritate hujusce additamenti Lectori d judicandum relinquimus. En ea itaque quæ post voces illas canos meos invenimus (a).