Latin
Incipit Soliloquiorum Caput Postremum
Augustine, Soliloquiorum Adscriptorum Caput Postremum [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
Pius at Deus te ducat ad sublimia sua, introduc eum ad intima tua; certum enim tibi sit, quod delictum tuum nimis diligis, si quamvis fortasse summe, nondum eum tamen singulariter diligis: quod est, si alienam aliquam consolationem quæris, vel recipis. Cogita ergo, quid sit, quod in vita tua ardentius dilexisti, anxius concupisti, quod te jucundius afficiebat, ceterisque omnibus profundius delectabat, vel potuit delectare. Considera ergo, si eandem affectionis violentiam, delectationis abundantiam sentis, quando in summi dilectoris desiderium inardescis, quando in ejus dilectione requiescis: dubium enim non est, quod illum affectionis tuæ sinum nondum tenet, si intimæ dilectionis tuæ aculeus animam tuam in divinis affectibus minus penetrat, tepidius exagitat, quam in alienis affectibus aliquando penetrare, vel exagitare solebat, vel posset aliquo modo tractus (b) alicujus affici: tu quoque ab eo minus diligeris, si ad theoricos illos excessus nondum vocaris, vel vocantem sequi nondum merueris. Jam non dicam, inquit, vos servos, sed amicos meos, quia omnia, quæcunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (c). Sublimitas ergo divinarum revelationum est manifestum indicium, quod perfecte diligis, vel diligeris, si in summorum desiderio ad superna raperis, et in anagogicos illos conatus mentis alienatione transis. Et qui huic contemplationis virtuti vult vacare, necesse est, ut discat requiescere non solum ab operibus malis, sed etiam a cogitationibus supervacuis. Opus etiam est compunctione, suspiriisque magis, quam argumentis: crebris gemitibus magis, quam copiosis argumentationibus; lacrymis, quam sententiis; oratione, quam lectione; gratia lacrymarum, quam scientia litterarum; cœlestium potius contemplatione, quam terrestrium occupatione. 0 lux mentium Deus, expelle a me stultitiæ noctem, et dona mihi sapientiæ diem: erue veritates, et justitiæ solem de profundissimis naturæ tuæ sinibus omnem intellectum superantibus in æthere animi mei: super terram cordis mei extingue phantasias corporum, et phantasmata variarum cogitationum mearum. Crea prolem intelligentiarum tuarum in utero mentis meæ. Effunde spiritum tuum super aquas infirmitatis meæ, ut conversus ad te, conformis Filii tui, videam te in te, et omnia sub te. O tu purissima veritas, tu vide te in me, tu intellige te in me. Per me enim non video nisi vana, fluxa, et caduca, nec video nisi falsa, et corporea plasmata: per me nihil sum, nisi mors, et abyssus tenebrosa, et imperfecta. In te sum quod sum; in te vivo quod vivo: in te intelligo quod intelligo, quia tu es summa intelligentia, essentia summa, vita summa, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, unitas triplex, in…- nita, et sine fine Deus unus in secula seculorum. Arnen.