Latin
22.1 to 22.14
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 22.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV. Quod Deus jugiter inspiciat opera et intentiones hominum. (a) Hæc et multa alia beneficia fcristi mihi, Domine Deus meus, vita animae lucæ: de qnibus dulce esset mihi semper loqui, semper cogitare, semperque tibi gratias agere: ut possim tc pro omnibus bonis tuis laudare, et amare te loto corde meo, et tota anima mea, etlota mente mea, et tota fortitudine mea, simul et ex omnibus medullis intimis cordis mei, et oninium compagum mcarnm, beata dulcedo, Domine Deus meus, omnium qui delectantur in te. Sed imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXIII, 16): oculi, inquam, tui niulto lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi, qui in omni loco semper contemplantur bonos et malos (Prov. xv, 3). Cum cnim cunctis præsideas singula implens, totus semper ubique præsens, cunctorumque curam agens quae creasti, quia nihil odisti eorum quæ fecisti; sic gressus meos semitasque consideras, ct die noctuque super custodiam meam vigilas, omnes semitas meas diligenter notans, speculator perpetuus, veluti si totius creaturæ tuae caeli et terrae oblitus, tantum me solum consideres, et nihil sit tibi curæ de aliis. Neque enim crescit lux incommutabilis visionis tuæ, si tantum unum aspicias; neqne minuitur, si innumera videas et diversa: quia sicut unum lotum simul perfecte consideras, sic singula quxlibet, licct diversa, perfecte simul totaque totus conspicit visus tuus. Sed omnia sicut unum et sicut unum omnia, sic singula totus simul sine divisione, vel commutatione, vcl diminutione consideras. Itaque totus tu in toto tempare sine tempore, totum me simul semperque consideras, ac si nihil aliud considerare habeas. Sic igitur super custodiam meam stas2, sicut si omnium oblitus sis, et mihi soli intendere velis. Semper quippe fe ubiquepræsentem exhibes, semper te paratum offers, si mo paratum inveneris.