Latin
22.15 to 22.32
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 22.15-32
Unproofread scanNot analysed yet
Quocumque iero, tu me. Domine, non deseris, nisi prior ego te deseram. Ubicumque fuero non recedis, quoniam ubique es; ut quocumque iero, inveniam te, per quem possim esse ne peream sine te, cum sine te esse non possim. Fateor equidem, quia quidquid facio, quæcumque facio, aute te facio: et illud quidquid est quod facio, mclius tu vides quam ego qui facio. Quidquid enim semper operor, tu pariter semper præsens assistis: utpote perpetuus inspector omnium cogitationum, intentionum, delectationum, et operationum mearum. Domine, ante te est semper omne desiderium meum, ante te tota cogitatio mea. Tu vides unde venia! spiritus, ubi sit, et quo vadat; quia tu es spiritus omnium spirituum ponderator. Et utrum radix sit dulcis, an amara, de qua foris pulchra folia emittuntur, tu judex internus melius ipse (b) me nosti, et medullas etiam radicum subtilius perscrutaris: et non solum intentionem, sed etiam radicis ejus medullam intimam discretissima tuae lucis veritate colligis, intueris et signas: ut reddas unicuique non tantummodo secundum opera vel inienlionem, sed etiam secundum ipsam interiorem absconditam medullam radicis, de qua procedit intentio operantis. Ad quid tendo cum operur, quidquid cogito, etn quocumque delector, tu vides, aures tuæ audiunt, oculi tui considerant, signas attente, notas et scribis in libro tuo, sive bonum fuerit sive malum: ut reddas postea pro bono præmia, et pro malo supplicia, quando aperientur libri, et judicabimur secundum hæc quæ fuerunt scripta in libris tuis (. 4poc. xx, 12). Hoc est forte qnod jam dixisti nobis, Comiderabo novissima eorum( Deut. XXXII, 20); et quod de te Domine, dicitur, Universorum finem ipse considerai (Job. XXVIII, 3): quoniam tn quidem in omnibus quæ agimus, finem intentionis, magis quam actum operationis auendis. Cumque hæc diligenter considero, Domine Deus mcus, terribilis ct fortis, timorc pariter et ingenti rubore confundor: quoniam magna nobis est indita necessitas juste recteque vivendi, cui cuncta facimus amic oculos judicis cuncta cernentis.