Latin
23.1 to 23.28
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 23.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X V. Quod homo per se nihil possit. Quod non habeat unde glorietur. Qui gratiæ divitias promereatur. Quid homo per se. Gratiœ est quod in peccata non labamur. (a) Fortissime, magnipotens, Deus spirituum universae carnis, cujus oculi super oiunes vias filiorum Adam, a die nativitatis corum usque ad diem exitus corum, ut reddas nnicuique sceundum opera sua bona vel mala; ostende mihi, ut confitear tibi, paupertatem mcam: quoniam dixi quod dives essem, et nullius egerem; et nesciebam quia pauper eram, caecus, nudus, miser et miserabilis (Apoc. III, 17). Credebam me fore aliquid, cum nihil essem. Dixi, Sapiens efficiar; et stultus factus sum. Cogitabam esse continens; sed deceptus sum. Et video nunc quia donnm tuum est, sine quo nihil possumus facere; quia nisi tu, Domine, custodieris civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Sic docuisti me, ut cognoscerem me: quia dereliquisti me, et probasti me; non propter te ut cognoscercs me, sed propter me ut cognoscerem me. Nam, ut dixi, Domine, credebam me aliquid fore cx inc, existimabam me sufficere per me, nec percipicbam quoniam tu regebas me, donec aliquantulum le elongasti a me, et cecidi statim in me: et vidi et coguovi quoniam tu regebas me; et quod cecidi, fuit ex me, et quod surrexi, fuit ex te. Aperuisti mihi oculos, lux, et excitasti et illuminasti me: et vidi quoniam tentatio est hominis vita super terram, et quod glonari non valeat ante te omnis caro, nec juslificclur omnis vivens: quoniam si quid boni est parvum vel magnum, donum tuum est, et nostrum non est nisi malum. Unde igitur gloriabitur omnis caro? Numquid de malo? Hmc non est gloria, sed miseria. Sed nun. quidgloriabitur de bono?