Latin
29.16 to 29.29
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 29.16-29
Unproofread scanNot analysed yet
vi, 5; Matth. XXII, 37), et ex omnibus viribus meis, et etiam ex intimis medullis cordis mei, omnibus horis et momentis quibus fruor bonis misericordiæ tuæ; quoniam semper perirem, nisi quia semper me regis; semper morerer, nisi quia semper me vivificas, et omni ruo. mento me tibi obligas, dum omni momento mihi itia magna beneficia præstas. (a) Sicut ergo nulla est hora vel punctum in omni vita mea, quo tuo benclicio non utar; sic nullum debet esse momentum, quo te non habeam ante oculus in mea memoria, et te non diligam ex omni fortitudine mea. Sed nec hoc valeo nisi tu dederis mihi, cujus est omne donum bonum, et omne datum optimum descendens a Patre luminum; apud quem non est transmutatio, nec vicissitudini, obumbratio (Jacobi I, 47). Non enim est volentis nequecurrentis, sed tui miserentis (Rom, IX, 16). ut diligamus te. Tuum est, Domine, hoc donum, cujus est omne bonum. Jubes te diligi, (b) da quod jubes, et jube qnod vis.