Latin
30
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIX. Amoris fervens desiderium. Beneficiorum Dei recapitulatio. (c) Amo te, Deus incus, magisque semper amarecupio, quia tu es revera omni inelle dulcior, omni lacte nutribilior, et omni luce clarior. Idcirco super omne aurum et argentum et lapidem pretiosum es milii charior. Displicebat enim iniri quidquid agebam in sacculo prae dulcedin tua, et decore domus tua? ,quam dilcxi. (d) ignis qui semper ardes et nunquam exstingueris, o amor qui semper ferves et nunquam tepescis, charitas Deus metis, accende me. Accende, inquam, totum me, ut totus diligam solum te. Minus enim te amat, qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. Diligam te, Domine, quoniam tu prior dilexisti me (I Joan. IV, 10). Et unde mihi veibum, ut explicem signa dilectionis tuæ, maxime crga nie, propter innumera beneficia tua, quibus a principio cducasti me? Post beneficium nempe creationis, quando in principio de nihilo ad imaginem luam creasti me, honorificans et exahans me inter cas creaturas quas fecisti, et nobilitans lumine vultus tui, quo signasti superliminare cordis mei, quo ab insensibilibus pariter et scnsibilibus brutis discrevisti me, et paulo minus ab angelis minuisti (Psat. VIII, 6). Parum hoc fuit ante conspectum bonitatis tuæ, quoniam quolidianis et singularibus maximisque donariis tuorum beneficiorum Ine sine intermissione nutrivisti, et quasi filium tuum parvulum tenellum uberibus tuae cnnsolationis lactasti et confortasti me. Ut enim tib! totus servirem, omnia quæcumque fecisti, in meum servitium tradidisti.