Latin
31
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 31
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. Quod omnia serviunt homini ut homo serviat Creatori. Omnia sub pedibus hominum subjecisti (Psal. vm, 8); ut solus homo totus tibi subjicerctur; et ut tuus esset totus homo, super omnia tua dominatus est homo. Exteriora nempe pro corpore cuncta creasti, ipsum vero corpus pro anima, animam vero pro te; ut libi'soli vacarct, et te solum amaret, possidens te ad solatium, inferiora vero omnia ad servitium. Quidquid enim coeli ambitu continetur, inferius ab anima humana est, quæ facta est ut summum bonum superius possideret, cujus possessione beata fieret; cui si adhæserit, cunctaruin mutabilitatum inferiorum neccssitutines supergrediens, illius summæ majestatis, cujus æmulatur speciem, æternitate immortalitatis cum screnitate gaudebit. Tunc vero illis bonis optimis fruetur in domo Domini, quorum comparatione cuncta quoe hic cernimus, velut nihilum computantur. Illa sunt quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nee in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Et hanc quidem, Domine, daturus es animæ. His etiam quotidie lætificas animas servorum tuorum, qui amas anirnas. Quid miror hæc, Domine Dens mcus? Imaginem quippe tuam honorificas, et similitudinem tuam ad quam creatæ sOlli. Nam et corpori nostro, licet adhuc corruptibili et ignobili, ut videret, dedisti claritatem coeli per manum ministrorum tuorum indefessorum, soliset lunæ, qui præcepto tuo jugiter die ac nocte dcserviunt liliis tuis; ut spiraret, largitus es acris puritalem; ut audiret, sonorum varietates; ut odorarct, odorum suavitates; ut gustarot, saporum qualiates; ut contrectaret, dedisti corpulentorum omnium grossitates. Adjumenta suis necessitatibus dedisti jumenta; volucres quoque cœli It pisces maris, et fructus terræ ad reficiendum impendisti. Medicinas de terra propter singulas quasque suas corruptelas creasti, singula solatia singulis nolis obviantia præparasti; quoniam es misericors et miserator, ct novisti figmentum nostrum figulus noster, et nos omnes quasi lutum in mann tua.