Latin
56
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 56
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXVI. De gloriœ lumine. Deum videre facie ad faciem qnid Visio hoc tola bealitudo. Interim Deum unum intendere, Cum ergo pervenerimus ad te, sapientiæ fontem, ad te lumen indeficiens, ad te Incem inexstinguibilem, ut te non jam per speculum in æmgmate, sed facie ad faciem videamus (I Cor. XIII, 12); tunc satiabitur in bonis dciderium nostrum, quia nihil erit exterius quod desideretur. Tu, Domine summum bonum, eris præmium beatorum, et diadema decoris eorum, et laetitia sempiterna super capita eorum, pacificans cos intus et extra in pace tna quæ exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7). Ihi videbimus, amabimus et laudabimus. Videbimus in lumine tuo lumen tuum. Quoniam apud te est fons vitæ, ct in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, iO). Quale autem lumen? Lumen immensum, lumen incorporeum, incomprehensibile, lumen indeficiens, inexstinguibile et inaccessibile, lumcn increatum, In. . mcn veridicun, quod illuminat oculos Angelorum, quod Letificat juvet tutem sanctorum, quod est lumcn luminum et fons vitæ, quod tu es, Domine, Deus meus. Tu es quippe lumen, in cujus lumine videbimus lumen: te scilicct in te, in splendore vultus lui, quoniam te videbimus facie ad faciem.