Latin
57
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est videre facie ad faciem, nisi quod ait Apostolus, cognoscere sicut et cognitus sum (I Cor. xiv, 12)? Cognoscere Trinitatem tuam, hoc est videre facie ad faciem. Cognoscere Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus sancti clementiam, ipsius summæ Trinitatis unam et indivisam essentiam, est videre facictn Dei vivi. Hoc est summum bonum, gaudium Angelorum atque omnium sanctorum, præmium vitæ æternæ, gloria spirituum, lætitia sempiterna, corona dccoris, bravium fclicilalis, requies opulenta, pulchritudo pacis, intimum et æternum gaudium, paradisns Dei, Jerusalem coelestis, vita beata, plenitudo beatituditis, gaudium æteruitatis, pax Dei quæ cxsuperat omnem sensum (Philipp, IV, 7). Hec est plena beatitudo et tota glorificatio hominis, videre faciem Dei sui, videre eum qui fecit cum, qui salvavit eum, qui glorificavit eum. Videbit eum cognoscendo, amabit diligendo, laudabit possidendo. Ipse enim erit hæreditas populi sui, populi sanctorum, populi quem redemit. Ipse possessio felicitatis eorum, ipse prænuum et merces exspectationis. Ero, inquit, merces tua magna nimis (Gen. xv, 1). Vere, Dominus Deus meus, magnus es tu nimis super omnes deos, et nlerces tua magna nimis. Magnum enim magna decent. Neque enim magnus es tu, et parva merces tua: sed ut magnus es tu. magna est merces tua; quoniam non aliud tu. et aliud merces tua: sed tu ipse magmis nimis, tu ipse merces magna nimis, tu ipsc coronator es et corona, tu ipse promi sor es et promissio, tu remunerator es et munus, tu præmiator ct præmium fc! ici:atis æternæ. Tu ergo coronator es et corona, Deus Incus, diadema spei meæ quæ ornata est gloria, lumen lætificans, lux renovans, decor adornans, spes mea magna, desiderium cordis sanctorum, ct dcsidcratus corum. Visio ergo tua tola merces est, totum præmium, totum gaudium quod exspectamus. Hæc cst vita:'terna. Hœc est, inquit Sapientia tua, Hœc est vita œterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 5). Cum igitur videbimus te solum Deum, Dcum verum, Deum vivum, omnipotentem, invisibilem, incircumscriptibilem,, incomprehensibilem, ct Filium tuum unigenitum, consubstantialem et coæternum tihi Deum, Dominum nostrum Jesurn Christum, quem pro salute nostra misisti in mundum, in unitate Spiritus sancti trinum in personis, ei unum in essenlia, Deum sanctum solum, extra quem non est Deus; tunc hahebimus quod quærimus, vitam æternam, gloriam sempiternam, quam praeparasti diligentibus te, quam abscondisti timentibus te, quam daturus cs quærentibus te, quærentibus faciem tuam semper.