Latin
1.1.3.104 to 1.1.3.114
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.1.3.104-114
Unproofread scanNot analysed yet
per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, veris, æstatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, tempornm ordinibus replicationibusque custodit. Deus cujus legibus in ævo stntibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur,frenisque circumeuntium sæculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur: cujus legibus arbitrium animæ liberum est, bonisque præmia ut malis pœnæ, fixis per onmia necessitatibus distributæ sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. v eus sub quo totum est, in quo totum esi, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, cxaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo.