Latin
1.1.3.69 to 1.1.3.103
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.1.3.69-103
Unproofread scanNot analysed yet
Deus per quem discimus aliena esse quæ aliquando nostra, et nostra esse quæ aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non hæremus. Deus per quem nos res minutæ non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subjectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam (I Cor. xv, 54). Deus qui nos convertis. Deus qui nos eo quod non est cxuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos munis '. Deus qui nos in omnem veritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqucris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam. Deus qui nos deducis ad januam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Matth. vn, 8). Deus qni nobis das panem vitae. DeuS per quem sitimus polum, quo hausto nunquam sitiamus (Joan. VI, 55). Deus qni arguis sæculum de peccato, de justitia, et de judicio (Id. XVI, 8). Deus per quem nos non movent qui minimc credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum mcrita nulla esse apud te putant. Deus per quem non si rvimus infirmis et egenis elementis (Galat. IV, 9 ). Deus qui nos purgas, et ad divina praeparas præmia, adveni mihi propitius tu. A. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium; una æterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa pleniludo, summa vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est (a). Deus cui serviunt omnia, quæ serviunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cujus legibus rotantur poti, cursus suos sidera pcragunl, sol exercet diem, luna temperat noclem omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis;