Latin
Book 1, Chapter 10
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.10.17
Unproofread scanNot analysed yet
R. Nonne vides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis istius sæpe repercuti et averti, aiquead illa sua obscura confugere? Tu autem quid promoveris 'cogitas, quid veiis videre non cogitas: et tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid profecisse nos putas. Divitias nullas cupis? A. Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres annos agam 1, quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti, nee aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, præter necessarium victum liberalemque usum cogitavi. Prorsus mihi unus Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse divitias, sed si provenerint, sapientissime atque cautissime administrandas. R. Quid honores? A. Fateor, eos modo, ac pene Iris diebus cupere destiti. R. Quid uxor? Nonne te delectat interdum pulchra, pudica, morigera, litterata v vel quæ abs te facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis divitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo, presertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestia esse passurum? A. Quantumlibet velis eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decrevi: nihil esse sentio quod magis ex arce dejiciat animum virileln, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis (quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei hujus tautum gratia concumbit, mirandus mibi videri potest, at vero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem, satis, credo, juste atque utiliter pro libertate animae meae mihi imperavi non cupere, non quærere, non ducere uxorem. R. Non ego nunc quaero quid decreveris, sed utrum adln. c lucteris, an vcro jam ipsam libidinem viceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum. A. Prol'lus nihil hujusmodi quæro, nihil desidero; etiam cum horrore atque aspernatione talia recordor. Quid vis amplius! Et hoc mihi bonum in dies crescit: nam quanto augetur spes videndæ illius qua vehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor voluptasque convertitur. R. Quid ciborum jucunditas? quantæ tibi curæ est? A. Ea quæ statui non edere, nihil me commovent. lis autem quæ non amputavi, delectari me præsentibus fateor, ita tamen ut sine ulla permotione animi vel visa vel gustata subtrahantur. Cum autem non adsunt prorsus, non audet hoec appetitio se inserere ad impedimentum cogitationibus meis. Sed omnino sive de cibo et potu, sive de balneis, caeteraque corporis voluptate nihil interroges: tantum babere appeto 1, quantum in valetudinis opem conferri poicst.