Latin
Book 1, Chapter 11
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.11.18
Unproofread scanNot analysed yet
R. Mullum profecisti: ea tamen quæ restant ad videndam illam luccm, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi videtur facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos omnino profccisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem manere. Nam quæro abs te, si tibi persuadeatur aliter cum multis charissimis tuis te in studio sapientiae non posse vivere, nisi ampla res aliqua familiaris necessitates vestras sustinere possit; nonne de. siderabis divitias et optabis? A. Assentior. R. Quid, si etiam illud appareat, ct multis te persuasurum esse sapientiam, si tibi de honore auctoritas creverit; cosque ipsos familiares tuos non posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos convertere ad quærendum Deum, nisi et ipsi fucrint honorati, idque nisi per tuos honores dignitatemque fieri non posse? nonne ista etiain desideranda erunt, et ut provcniant magnopere instandum. A. Ita est ut dicis. R. Jam do uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut ducatur, existere talis necessitas: quanquam, si ejus amplo patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco vivere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, præsertim si generis nobilitale tanta polleat, ut honores illos quos esse necessa' nos jam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio ntrum pertinent ad officium tuum ista contemnere. A. Quando ego istud sperare audeam?