Latin
Book 1, Chapter 11
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.11.49
Unproofread scanNot analysed yet
R. Ita istud dicis, quasi ego nunc requiram quid speres. Non qu:ero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum. Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim valet quod a quibusdam doctis viris dictum est, ita omnes stultos insanos esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoves, sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas, an sanitate pellatur. A. Quanquam tibi respondere non possum, nunquam tamen mihi persuadebis ut hac affectione mentis, qua nunc me esse sentio, nihil ine profecisse arbitrer. R. Credo propterea tibi hoc videri, quia quamvis ista optare posses, non tamen propter seipsa: sed propter aliud expetenda viderentur. A. Hoc est quod dicere cupiebam: nam quando desideravi divitias, ideo desideravi ut dives essem, honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse respondi, eorum nescio quo nitore delectatus volebam; nihilque aliud in uxore semper attendi, cum attendi, nisi quam mihi efficeret cnm bona fama voluptatem. Tunc erat istorum in me vera cupiditas; nunc ea omnia prorsus aspernor: sed si ad iila quae cupio non nisi per haec mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda. R. Optime omnino: nam nee ego ullarum rerum vocandam puto cupiditatem, quae propter aliud requiruntur.