Latin
Book 1, Chapter 13
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.13.25
Unproofread scanNot analysed yet
ii. Nunc illud quærimus, qualis sis amator sapientiae, quam castissimo conspectu atque amplexu, nullo interposito velamento quasi nudam videre ac terrere desideras, qualem se illa non sinit, nisi paucissimis et electissimis amatoribus suis. An vero si alicujus pulchræ feminae amore flagrares, jure se tibi non daret, si aliud abs te quidquam praeter se amari comperisset; sapientiæ se tibi castissima pulchritudo, nisi solam arseris, demonstrabit? A. Quid ergo adhuc suspendor infelix, et cruciatu miserabili differor? Jam certe ostendi nihil aliud me amare, siquidcm quod non propter se amatur, non amatur. Ego antem solam propter se amo sapientiam, cætera vero vel adesse milii volo, vel deesse timeo propter ipsam; vitam, quietem, amicos. Quem modum autem potest habere illius pulchritudinis Minor, in qua non solum non invideo cateris, sed ciiam plurimos quæro qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecum- 'que perfruantur; tanto mihi amiciores futuri, quanto crit nobis amala communior. R. Prorsus tales esse amatores sapientiae decet. Tales quaerit illa cujus vere casta est, et sine ulla contaminatione conjunctio. Sed non ad eam una via pervenitur (a). Quippe pro sua quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare ac verissimum bonum. Lux est quædam ineffabilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista vulgaris nos doceat quantum potest, quomodo se illud habeat. Nam sunt nonnulli oculi tam sani et vegeti, qui se, mox ut aperti fuerint, in ipsum solem sine ulla trepidatione convertant. His quodammodo ipsa lux sanitas est, nec doctore indigent 1, sed sola fortasse admonitione. His credere, sperare, amare satis est. Alii vero ipso qucm videre vehementer desiderant, fulgore feriuntur, et co non visosxpe in tenebras cum delectatione redeunt. Quiitis periculosum est, quamvis jam talibus ut sani rect? dici possint, velle ostendere quod adhuc videre non valent. Ergo isti exercendi sunt prius, et eorum anmr utiliter differendus atque nutriendus est. Primo enim quaedam illis demonstranda sunt quæ non per se lucent, sed per lucem vidcri possint, ut vestis, aut paricj, aut aliquid horum. Deinde quod non per se quidem, sed tamen per illam lucem pulchrius effulgeat, ut aurum, argentum ct similia, nec tamen ita radiatumut oculus laedat. Tunc fortasse terrenus iste ignis modeste demonstrandus est, dcindc sidera, deinde luna, deinde auroræ fulgor, et albescentis caeli nitor. In quibus seu citius seu tardius, sive per totum ordinem, sive quibusdam contemptis, pro sua quisque valctudine assuescens, sine trepidatione et cum magna voluptate solem videbit. Tale aliquid sapientiæ studiosissimis, nec acute, jam tamen videntibus, magistri optimi faciunt. Nam ordine quodam ad cam pervenire bonae disciplinæ officium est, sine ordine autem vix credibilis felicitatis. Sed hodie satis, ut puto, scripsimus; parcendum est vnletudini.