Latin
Book 1, CAPUT XIV.—Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
A. Et alio die: Da, quæso, inquatn, jam si potes, illum ordinem. Duc, age qua vis, per quæ vis, quomodo vis. Impera quaevis dura, quolibet ardua, quae tamen in mea potestate sint, per quæ me quo desidero, perventurum esse non dubilem. R. Unum est quod tibi possum praecipere Mihil plus novi. Penitus esse ista sensibilia fugienda (o), cavendumquc magnopere, dum hoc corpus agimus, ne quo eorum visco penn; c nostræ impediantur, quibus integris perfectisque opus est, ut ad illam lucem ab his tenebris evo- Icmus: quæ se ne ostendere quidem dignatur in har. cavea inclusis, nisi tales fuerint ut ista vel effracti vel dissoluta possint in auras suns cvadere. Itaque, quando rueris talis ut nihil te prorsus terrenorum delectet, mihi crede, eodem momento, eodem puncto temporis videbis quod cupis. A. Quando istud crit, oro te? Non enim puto posse niihi hæc in summum venire contemptum, nisi videro illud in cujus comparatione ista sordescant.