Latin
Book 1, Chapter 2
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.2.7
Unproofread scanNot analysed yet
A. Ecce oravi Dein. R. Quid ergo scire vis? A. Hæc ipsa omnia quæ oravi. R. Breviter ea collige. A. Deum et animam scire cupio. R. Nihilne plus? A. Nihil omnino. II. Ergo incipe quærere. Sed prius explica quolnodo tibi si demonstretur Dens, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. R. Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quæras? A. Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non video, Quid Prim Deo simile unquam intellexi, ut possi:n dicere, Quomodo hoc intelligo, sic volo iulelligcre Deum? R. Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Dco simile? A. Quia si aliquid Deo simile scirem, sinc dubio id amarem; nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam. quorum neulrurn scio. R. Non igitur amas amicus tuos? A. Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? R. Hoc modo ergo ct pulices et cimices amas? A. Animam me amare dixi, non animalia. R. Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. A. Et homines sunt, ct eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo eliam in latronibus. Licet cnim mihi in quovis amare rationem, cum illum jure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima ralionali, vel certe quantum desiderant ea bcne uti.