Latin
Book 1, Chapter 3
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.3.8
Unproofread scanNot analysed yet
R. Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret, Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres, Satis est? A. Agerem quidemgratias, sed satis esse non dicerem. R. Cur, quæso? A. Quia Deum ne sic quidem novi quomodo Alypium, et tamen Alypium non salis novi. R. Vide ergo ne impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non salis nosti. A. Non scquitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea cOena vilius? et tamen cras quid sin coenaturus ignoro; quo autein signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteor. R. Ergo vel ila Deum nosse tihi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit? A. Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autcm utrum vcl Deus vel aliqua naturæ occultacausa subito lunæ ordinem cursumque comtnutet: quod si acciderit, totum iliud quod praesumpseram, falsum erit. R. Et credis hoc fieri posse? A. Non credo. Sed ego quid sciam quæro, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire. R. Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum? A. Prorsus respuo. R. Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu? A. Sensu quidem quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, ct satis est: illam vero parlenl qua mihi amicus'est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio. R. Potestnealiter nosci? A. Nullo modo. R. Amicum igitur tuum et vehementer familiarem, andes tibi dicere esse ignotum? A. Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae justissimamesse arbitror, qua præscribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam scipsum diligat. Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mibi esse dixero ignotum, cum præsertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit? R. Sicrgo ista quæ scire vis, ex eo sunt genere quæ intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te velleDeum scire, CUDI Alypium nescias, non debuisti mihi cocnam tuam ct lunam proferre pro simili, si hæc, ut dixisti, ad sensum pertinent.