Latin
Book 1, CAPUT XIV.—Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
R,. Hocmodo posset et iste oculus corporis dicere: Tum tenebras non amabo, cum solem videro. Videtur enim quasi et hoc ad ordineln pertinere, quod longe est secus. Amat enim tenebras, eo quod sanus non est; solem autem nisi sanus videre non potest. Et in eo saepe fallitur animus, ut sanum se putet et seso jactet; et quia nondum videt, veluti jure conqueritur. Novit autem illa pulchritudo quando se ostendat. Ipsa enim medici fungitur munere, meliusque intelligit qui sint sani,,quam iidem ipsi qui sanantur. Nos autem quantum emerserimus, vidcmur nobis videre: quantum autem mersi eranius, ct quo progressi fueramus, nec cogitare, nec sentire permittimur, et in comparatione gravioris morbi sanos esse nos credimus. Nonne vides quam veluti securi hesterno die pronuntiaveramus,. . ulla jam nos peste detineri, nihilque amare nisi sapientiam; caetera vcro non nisi propter istam quærere aut velle? Quam tibi sordidus, quam foedus, quam exsecrabilis, quam horribilis complexus femineus videbatur, quando inter nos de uxoris. cupiditale quaesitum est! Certe ista nocte vigilantes, cum rursus eadem nobiscum ageremus, sensisti qnam te aliter quam præsumpseras, imaginatæ illæ blanditiæ et amara suavitas titillavcrit; longe quidem longe minus quam solet, sed hem longe aliter quain putaveras; ut sic tibi secretissimus ille medicus utrumque demonstrarei, et uude cura ejus evaseris, et quid curandum remaneat. i6. A. Tace, obsecro, tace. Quid crucias? quid tantum fodis alteque descendis? JaM Dere non duro, jamjam nihil promitto, nibil praesumo, ne me de istis rebus interroges. Certe dicis quod ille ipse quem videre ardeo, noverit quando sim sanus; faciat quod placet: quando placet sese ostendat; jam me totum ejus clementiæ curæque committo. Semel de illo credidi quod sic erga se affectos sublevare non cesset. Ego nihil de mea sanitate, nisi cum illam pulchritudinetn videro, pronuntiabo. R. Prorsus nibil aliud facias. Sed jam cohibe te a lacrymis, et stringe animum. Multum omnino flevisti, et hoc omnino morbus iste pectoris tui graviter accipit. A. Modum vis habere lacrymas meas, cum miseriæ meæ modum non videam? aut valetudinem corporis considerare me jubes, cum ego ipse tabe confectus sim? Sed, quæso te, si quid in mevales, ut me tentes per aliqua compendia ducere, at vel vicinitate nonnulla lucis illius, quam, si quid profeci, tolerare jam possum, pigeat cculos referre ad illas tenebras, quas reliqui; si tamen relictæ dicendae sunt, quæ caecitati meae adhuc blandiri audent.