Latin
Book 1, Chapter 4
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.4.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ei quæ de Deo dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, salisne libi est ita Deum scire, ut illi sciebant? A. Non continuo, si ea quæ dixerunt, vera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quæ nesciunt, ut cgo ipse omnia quae oravi, me dixi scire cupere, quod non cuperem si jam scirem: num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quae inte! -. lectu comprehendi, sed quæ undecumque collecta memoriæ mandavi, et quibus accommodavi quantam potui fidcm: scire autem aliud est. R. Dic, quæso, scisne saltem in geometrica disciplina quid sit linea i A. Istud plane scio. R. Nec in ista professione vereris Academicos? A. Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque adhuc non vereor carum rerum quas novi, sciendam profiteri. Quod si, ut cupio, pervenero ad sapientiam, facinm quod illa monuerit. R. Nihil renuo: sed, ut quærere cocperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphæram nominant? A. Novi. R. Æque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus? A. Æque prorsus. Nam in utroque nihil fallor. R. Quid hæc, sensibusne percepisti, an intellectu? A. Imo sensus in hoc negotio quasi navim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et jam velut in solo positus cœpi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt. Quare citius mihi vidctur in terra posse navigari, quam geometricam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adjuvare videantur. R. Ergc istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas vocari scientiam? A. Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiæ concedunt: sed nec istos Quidquam pertimesco. Prorsus hæc quæ interrogasti scientia teneo: perge modo; videam quorsum ista quæris. R. Ne propcra, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas. Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas, et quasi parvum negotium sit, præcipitare jubes? A. Ita Deus faxir, ut. dicis. Itaque arbitrio. tuo rogato, et objurgato gravius, si quidquam tale posthac.