Latin
1.58.63 to 1.58.85
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.58.63-85
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid enim est, in aliquo non potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem, etiam rebus veris intereuntibus, veritatem paulo ante concessum est. Non igitur est veritas in rebus mortalibus. Est autem neritas, et non est nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autcm verum in quo veritas non est. Conficitur itaque non esse vera, nisi quæ sunt immortalia. Et omnis falsa arbor, non est arbor, et falsum lignum non est lignum, et falsum argentum non est argentum, et omniuo quidquid falsum est, non est. Omne autem quod verum non est, falsum est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu lecum ratiunculam diligentor considera, ne quid tibi concedendum non esse videatur. Si enim rata est, totum negotium pene confecimus, quod in alio fortasse libro melius apparebit. A. Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo lucum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo 1, si nullæ se tenebre immittant, suique etiam, quod vehementer formido, mihi faciaul deioctalionem. R. Coustanter Deo crede, cique tc totum committe quantum potes. Noli esse velle quasi proprius et in tua potestate; sed ejus clementissimi et utilissimi Domini te servum esse profitere. ha enhn le ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenirc permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. A. Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plut imum possim, nisi quid Torte amplius a nic desideras. R. Bene habel interim, facies postea quidquid jam visus ipse præceperitl.