Latin
Book 2, Chapter 1
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
i. A. Satis intermissum est opus nostrum, et iinpatiens est amor, nec lacrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur: quare, aggrediamur librum secundum. R. Aggrediamur. A. Credamus Deum affuturum. R. Credamus sanc, si vel hoc in potestate nostra est. . 4. Potestas nostra ipse est. R. Itaque ora brevissime ac perfectissime, quantum potes. A. Deus semper idcm, noverim me, noverim te. Oratum est. R. Tu qui vis te nosse, scis esse te? A. Scio. R. Undc scis? A. Nescio. R. Simplicem te sentis, anne multipliccm? A. Nescio. R. Moveri te scis? A. Nescio. R. Cogitare te scis? A. Scio. R. Ergo verum est cogitare te. A. Verum. R. Immortalem tc esse scis? A. Nescio. R. Horum omnium quæ te nescire dixisti, quid scire prius mavis? A. Utrum immortalis sim. R. Vivere igitur amas? A. Fateor. R. Quid, cum te immortalem esse didiceris? satisnc erit? A. Erit id quidem magnum, sed id milii parum. R. Hoc tamen quod parum est quantum gaudebis? A. Plurimum. R. Nihil jatu flebis? A. Nibil omnino. R. Quid, si ipsa vita talis esse inveniatur, ul in ea libi nihil amplius quam nosti, nosse licc3t? temperabis a lacrymis? A. Imo tantum flebo lit vita nulla sit. R. Non igitur vivere propter ipsum vivere amas, scd propter scire. A. Cedo conclusioni. R. Quid, si cadem ipsa rurum scicntia miscrum faciat? A. Nullo id quidem pacto fieri posse credo. Sed si ila cst, nemo esse beatus potest; non enim nunc aliunde sum miser, nisi rcrum ignorantia. Quod si et rerum sciculia miserum Tacit, sempiterna miseria est. R. Jain video totum quod ctipis. Nam, quoniam neminem scientia miserum esse credis, ex quo probabile est ut inlelligcutia efficiat beatum; bcatns autem nemo nisi vivens, et nemo vivit qui non est: esse vis, vivere et intelligere; sod esse ut vivas, vivere ut intelligas. Ergo esse te scis, vivcre, tc scis, intelligere te scis. Sed utrum ista semper futura sint, an nihil horum futurum sit, an maneat aliquid sem. per, et aliquid intercidat, an minui et augeri hæc possint, cum omnia mansura sint, nosse vis. A. Ita est. It. Si igitur probaverimus semper nos esse victuros, sequetur etiam semper futurus. A. Sequetur. R. Restabit quærere de intelligendo.