Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 11.19
Unproofread scanNot analysed yet
R. Quid tibi ergo videtur? disciplina dispu- -tandi verane, an falsa est? A. Quis dubitet veram? Sed vcra est etiam grammatica. R. Itane ut illa? A. Non video quid sit vero verius. R. Illud profecto quod nibil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, veræ esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere? A. Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed pcr eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve mendacium. Est autem grammatica vocis articulatæ custos et moderatrix disciplina: cujus professionis necessitate cogitur humanæ linguæ omnia etiam figmenta colligere, quæ memoriæ litterisque mandata suut, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens asserensque rationem. R. Recte sane: nihil nunc curo, utruin abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quæro. utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis ostendat. A. Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriæ arti tribui.